Caput V.—Duo Genera Hæreticorum Notat: Prius Illorum Qui Omnia Omnibus Licere Pronuntiant, Quos Refutat.
Ne ergo hunc locum ungue amplius fodicantes plurium absurdalum hæresium meminerimus; nec rursus dum in singulis adversus unamquamque dicere necesse habemus, propterea pudore afficiamur, et nimis prolixos hos faciamus commenratios, age in duo dividentes omnes hæreses, eis respondeamus.1 Aut enim docent indiscrete vivere: aut modum excedentes, per inpietatem et odium profitentur continentiam. Prius autem tractandum est de prima parte. Quod si quodlibet vitæ genus licet eligere, tum earn scilicet etiam licet, quæ est continens: et si electus tute poterit quodlibet vitæ genus sectari, manifestum est eam, quæ temperanter et secundum virtutem agitur, longe tutissimam esse. Nam cum "domino sabbati," etiamsi intemperanter vivat, nulla ratio reddenda sit, multo magis qui vitam moderate et temperate instituit, nulli erit rationi reddendæ obnoxius. "Omnia enim licent, sed non omnia expediunt,"2 ait Apostolus. Quod si omnia licent, videlicet moderatum quoque esse et temperantem. Quemadmodum ergo is est laudandus, qui libertate sua usus est ad vivendum ex virtute: ita multo magis qui dedit nobis liberam nostri potestatem, et concessit vivere ut vellemus, est venerandus et adorandus, quod non permiserit, ut nostra electio et vitatio cuiquam necessario serviret. Si est autem uterque æque securus, et qui incontinentiam, et qui continentiam elegerit, non est tamen ex æquo honestum et decorum. Qui enim impegit in voluptates, gratificatur corpori: temperans autem animam corporis dominam liberat a perturbationibus. Et si dicant nos "vocatos fuisse in libertatem, solummodo ne præbeamus libertatem, in occasionem carni,"3 ex sententia Apostoli. Si autem cupiditati est obsequendum, et quæ probrosa estet turpis vita tanquam indifferens est eligenda, ut ipsi dicunt; aut cupiditatibus est omnino parendum, et si hoc ita est, facienda sunt quævis impudicissima et maxime nefaria, eos sequendo, qui nobis persuadent: ant sunt aliquæ declinandæ cupiclitates, et non est amplius vivendum indifferenter, neque est impudenter serviendum vilissimis et abjectissimis nostris partibus, ventri et pudendis, dum cupidate ducti nostro blandimur cadaveri. Nutritur enim et vivificatur cupiditas, dum ei voluptates ministrantur: quemadmodum rursus si impediatur et interturbetur, flaccescit. Quomodo autem fieri potest, ut qui victus est a voluptatibus corporis, Domino assimiletur, ant Dei habeat cognitionem? Omnis enim voluptatis principium est cupiditas: cupiditas autem est molestia et sollicitudo, quæ propter egestatem aliquid appetit. Quare nihil aliud mihi videntur, qui hanc vitæ ratiohem suscipiunt, quam quod dicitur,
Ultra ignominiam sentire dolores;
ut qui malum a se accersitum, nunc et in posterum eligant. Si ergo "omnia licerent," nec timendum esset ne a spe excideremus propter malas actiones, esset fortasse eis aliquis præ textus, cur male viverent et miserabiliter. Quoniam autem vita beata nobis ostensa est per præcepta, quam oportet omnes sequentes, nec aliquid eorum, quæ dicta sunt, perperam intelligentes, nec eorum, quæ convenit, aliquid, etsi sit vel minimum, contemnentes, sequi quo Iogos ducit; quiâ, si ab eo aberraverimus, in malum immortale incidamus necesse est; si divinam autem Scripturam secuti fuerimus, per quam ingrediuntur, qui crediderunt, ut Domino, quoad fieri potest, assimilentur, non est vivendum indifferenter, sed pro viribus mundos esse oportet a voluptatibus et cupiditatibus, curaque est gerenda animæ, qua apud solum Deum perseverandum est. Mens enim, quæ est munda et ab omni vitio libera, est quodammodo apta ad potestatem Dei suscipiendam, cum divina in ea assurgat imago: "Et quicunque habet hanc spem in Domino, seipsum," inquit, "mundum castumque facit, quatenus ille est castus."4 Ut ii autem accipiant Dei cognitionem, qui adhuc ducuntur ab affectibus, minime potest fieri: ergo nec ut finem assequantur, cum nullam habeant Dei cognitionem. Et eum quidem, qui hunc finem non assequitur, accusare videtur Dei ignoratio; ut Deus autem ignoretur, efficit vitæ institutio. Omnino enim fieri non potest, ut quis simul sit et scientia præditus, et blandiri corpori non erubescat. Neque enim potest unquam convenire, quod voluptas sit bonum, cure eo, quod bonum sit solum pulchrum et honesturn: vel etiam cure eo, quod solus sit pulcher Dominus, et solus bonus Dens, et solus amabilis. "In Christo autem circumcisi estis, circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi.5 Si ergo cum Christo consurrexistis, quæ sursum sunt quærite, quæ sursum sunt sapite, non quæ sunt super terram. Mortui enim estis, et vita vestra absconsa est cum Christo in Deo;" non autem ea, quam exercent, fornicatio. "Mortificate ergo membra, quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium, propter quæ venit ira Dei. Deportant ergo ipsi quoque iram, indignationem, vitium, maledictum, turpem sermonem ex ore suo, exuentes veterem hominem cum concupiscentiis, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem, ad imaginem ejus, qui creavit ipsum."6 Vitæ enim institutio aperte eos arguit, qui mandata novere: qualis enim sermo, tails est vita. Arbor autem cognoscitur ex fructibus, non ex floribus et foliis ac ramis. Cognitio ergo est ex fructu et vitæ institutione, non ex sermone et flore. Non enim nudum sermonera dicimus esse cognitionem, sed quamdam divinam scientiam, et lucem illam, quæ innata animæ ex præceptorum obedientia, omnia, quæ per generationem oriuntur, manifesta facit, et hominem instruit, ut seipsum cognoscat, et qua ratione compos fieri possit, edocet. Quod enim oculus est in corpore, hoc est in mente cognitio. Neque dicant libertatem, qua quis voluptati servit, sicut ii, qui bilem dicunt dulcem. Nos enim didicimus libertatem, qua Dominus noster nos liberat a voluptatibus, eta cupiditatibus, et aliis perturbationibus solvens. "Qui dicit: Novi Dominum, et mandata ejus non setvat, mendax est, et in eo veritas non est,"7 ait Joannes.
Caput VI.—Secundum Genus Hæreticorum Aggreditur, Illorum Scilicet Qui Ex Impia de Deo Omnium Conditore Sententia, Conti
Adversus autem alterurn genus hæreticorum,8 qui speciose per continentiam impie se gerunt, tum in creaturam, tum in sanctum Opificem, qui est solus Deus omnipotens; et dicunt non esse admittendum matrimonium et liberorum procreationem, nec in mundum esse inducendos alios infelices futuros, nec suppeditandum morti nutrimenturn, hæc sunt opponenda: primum quidem illud Joannis: "Et nunc antichristi multifacti sunt, unde scimus quod novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum."9 Deinde sunt etiam evertendi, et dissolvenda, quæ ab eis afferuntur, hoc modo: "Salomæ interroganti, quousque vigebit mors," non quasi vita esset mala, et mala creatura, "Dominus, Quoadusque, inquit, vos mulieres paritis," sed quasi naturalem docens consequentiam: ortum enim omnino sequitur interitus. Vult ergo lex quidem nos a deliciis omnique probro et dedecore educere. Et hic est ejus finis, ut nos ab injustitia ad justitiam deducamur, honesta eligendo matrimonia, et liberorum procreationem, bonamque vitæ institutionem. Dominus autem "Non venit ad solvendam legem, sed ad implendam:"10 ad implendam autem, non ut cui aliquid deesset, sed quod legis prophetiæ per ejus adventum completæ fuerint. Nam recta vitæ institutio, iis etiam, qui juste vixerunt ante legem, per Logon præ dicabatur. Vulgus ergo hominum, quod non novit continentiam, corpore vitam degit, sed non spiritu: sine spiritu autem corpus nihil aliud est quam terra et cinis. lam adulterium judicat Dominus ex cogitatione. Quid enim? annon licet etiam continenter uti matrimonio, et non conari dissolvere, quod "conjunxit Deus?"11 Talia enim docent conjugii divisores, propter quod nomen probris ac maledictis appetitur inter gentes. Sceleratum autem dicentes isti esse coitum, qui ipsi quoque suam essentiam ex coitu accepere, quomodo non fuerint scelerati? Eorum autem, qui sunt sanctificati, sanctum quoque, ut puto, semen est. Ac nobis quidera debet esse sanctificatus, non solum spiritus, sed et mores, et vita, et corpus. Nam quaham ratione dicit Paulus apostolus esse "sanctificatam mulierem a viro," aut "virum a muliere?"12 Quid est autem, quod Dominus quoque dixit iis, qui interrogabant de divortio: "An liceat uxorem dimittere, cum Moyses id permiserit?" "Ad duritiam cordis vestri, inquit, Moyseshæc scripsit. Vos autem non legistis, quod protoplasto Deus dixit: Eritis duo in carne una? Quare qui dimittit uxorem, præterquam fornicationis causa, facit eam moechari.13 Sed post resurrectionem, inquit, nec uxorem ducunt, nec hubnut.'"14 Etenim de ventre et cibis dictum est: "Escæ ventri, et venter escis; Deus antem et illum et has destruet;"15 hos impetens, qui instar caprorum et hircorum sibi vivendum esse censent, ne secure ac sine terrore comessent et coirent.
Si resurrectionem itaque receperint, ut ipsi dienut, et ideo matrimonium infirmant et abrogant; nec comedant, nec bibant: "destrui" enim "ventrem et cibos," dicit Apostolus in resurrectione. Quomodo ergo esuriunt, et sitiunt, et camis patiuntur affectiones, et alia, quæ non patietur, qui per Christum accepit perfectam, quæ speratur, resurrectionem? Quin etiam ii, qui colunt idola, a cibis et venere abstinent. "Non est" autem, inquit, "regnum Dei cibus est potus."16 Certe magis quoque curæ est, qui angelos colunt et dæmones, simul a vino et animatis et rebus abstinere venereis. Quemadmodum autem humilitas est mansuetudo, non autem afflictio corporis: ita etiam continentia est animæ virtus, quæ non est in manifesto, sed in occulto. Sunt autem etiam, qui matrimonium aperte dicunt fornicationem, et decernunt id traditum esse a diabolo. Dicunt autem gloriosi isti jactatores se imitari Dominum, qui neque uxorem duxit, neque in mundo aliquid possedit; se magis quam alii Evangelium intellexisse gloriantes. Eis autem dicit Scriptura: "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam."17 Deinde nesciunt causam cur Dominas uxorem non duxerit. Primum quidem, propriam sponsam habuit Ecclesiam: deinde vero, nec homo erat communis, ut opus haberet etiam adjutore aliquo secundum carnem; neque erat ei necesse procreare filios, qui manet in æternum, et natus est solus Dei Filius. Hic ipse autem Dominus dicit: "Quod Deus conjunxit, homo ne separet."18 Et rursus: "Sicut autem erat in diebus Noe, erant nubentes, et nuptui dantes, ædificantes, et plantantes; et sicut erat in diebus Lot, ita erit adventus Filii hominis."19 Et quod hoc non dicit ad genies, ostendit, cum subjungit: "Num cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra?"20 Et rursus: "Væ prægnantibus et lactantibus in illis diebus."21 Quanquamhæc quoque dicuntur allegorice. Propterea nec "tempora" præ finiit, "quge Pater posuit in sua potestate,"22 ut permaneret mundus per generationes. Illud autem: "Non omnes capiunt verbum hoc: sunt enim eunuchi, qui sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castrarunt propier regnum coelorum. Qui potest capere, capiat;"23 nesciunt quod, postquam de divortio esset locutus, cum quidam rogassent: "Si sic sit causa uxoris, non expedit homini uxorem ducere;" tunc dixit Dominus: "Non omnes capiunt vetbum hoc, sed quibus datum est."24 Hoc enim qui rogabant, volebant ex eo scire, an uxore damnata et ejecta propter fornicationem, concedar aliam ducere. Aiunt autem athletas quoque non paucos abstinere a venere, propier exercitationem corporis continentes: quemadmodum Crotoniatem Astylum, et Crisonem Himeræum. Quinetiam Amoebeus citharoedus, cum recenter matrimonio junctus esset, a sponsa abstinuit: et Cyrenæus Aristoteles amantem Laidem solus despexit. Cum meretrici itaque jurasset, se eam esse in patriam abducturum, si sibi adversus decertantes advesarios in aliquibus opem tulisset, postquam id perfecisset, lepide a se dictum jusjurandum exsequens, cum curasset imaginem ejus quam simillimam depingi, eam Cyrenæ statuit, ut scribit Ister in libro De proprietate certaminum. Quare nec castitas est bonum, nisi fiat propter delectionem Dei. Jam de iis, qui matrimonium abhorrent, dicit beatus Paulus: "In novissimis diebus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, prohibentium nubere, abstinere a cibis."25 Et rursus dicit: "Nemo vos seducat in voluntaria humilitatis religione, et parcimonia corporis."26 Idem autem ilia quoque scribit: "Alligatus es uxori? ne quæras solutionem. Solutus es ab uxore? ne quæras uxorem."27 Et rursus: "Unusquisque autem suam uxorem habeat, ne tenter vos Satanas."28 Quid vero? non etiam justi veteres creaturam cum gratiarum actione participabant? Aliqui autem etiam liberos susceperunt, continenter versati in matrimonio. Et Eliæ quidem corvi alimentum afferebant, panes et carnes. Quinetiam Samuel propheta armum, quem ex iis, quæ comedisset, reliquerat, allatum, dedit edenalum Sauli. Hi autem, qui se cos dicunt vitæ institutis excellere, cum illorum actionibus ne poterunt quidem conferri. "Qui" itaque "non comedit, comedentem ne spernat. Qui autem comedit, eum qui non comedit non judicet: Deus enim ipsum accepit."29 Quin etiam Dominus de seipso dicens: "Venit," inquit, "Joannes, nec comedens, nec bibens, et dicunt: dæmonium habet; venit Filius hominis comedarts et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et vini potor, amicus publicanorum, et peccator."30 An etiam reprobant apostolos? Petrus enim et Philippu"31 filios procrearunt: Philippus autem filias quoque suas viris locavit. Et Paulus quidem certe non veretur in quadam epistola suam appellare "conjugem," quam non circumferebat, quod non magno ei esset opus ministerio. Dicit itaque in quadam epistola: "Non habemus potestatem sororem uxorem circumducendi, sicut et reliqui apostoli?"32 Sed hi quidem, ut erat consentaneum, ministerio, quod divelli non poterat, prædicationi scilicet, attendentes, non ut uxores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quæ una ministraturæ essent apud mulieres quæ domos custodiebant: per quas etiam in gynæceum, absque ulla reprehensione malave suspicione, ingredi posset doctrina Domini. Scimus enim quæ cunque de feminis diaconis in altera ad Timotheum præstantissimus33 docet Paulus. Atqui hic ipse exclamavit: "Non est regnum Dei esca et potus:" neque vero abstinentia a vino et carnibus; "sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto."34 Quis eorum, ovilla pelle indutus, zona pellicea accinctus, circuit ut Elias? Quis cilicium induit, cætera nudus, et discalceatus, ut Isaias? vel subligaculum tantum habet lineum, ut Jeremias? Joannis autem vitæ institutum gnosticum quis imitabitur? Sed sic quoque viventes, gratias Creatori agebant beati prophetic. Carpocratis autem justitia, et eorum, qui æque atque ipse impudicam prosequuntur communionem, hoc modo dissolvitur; simul enim ac dixerit: "Te petenti des;" subjungit: "Et eum, qui velit mutuo accipere, ne averseris;"35 hanc docens communionem, non autem illam incestam et impudicam.
Quomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat etdet mutuo? Quid vero? quando dicit Dominus: "Esurivi, et me pavistis; sitii, et potum mihi dedistis; hospes cram, et me collegistis; nudus, et me vestiistis;"36 deinde subjungit: "Quatenus fecistis uni horum minimorum, mihi fecistis."37 Nunquid easdem quoque tulit leges in Veteri Testamento? "Qui dat mendico, foeneratur Deo."38 Et: "Ne abstinueris a benefaciendo egeno,"39 inquit. Et rursus: "Eleemosynæ et fides ne te deficiant,"40 inquit. "Paupertas" autem "virum humiliat, ditant autem manus virorum."41 Subjungit autem: "Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus." Et: "Pretium redemptionis anima, propriæ judicantur divitiæ."42 Annon aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex calido et frigido, humido et sicco, ita etiam ex iis qui dant, et ex iis qui accipiunt? Et rursus cum dixit: "Si vis perfectus esse, vende quæ habes, et da pauperibus," refellit eum qui gloriabatur quod "omnia a juventute præcepta servaverat;" non enim impleverat illud: "Diliges proximum tuum sicut teipsum:"43 tunc autem cum a Domino perficeretur, docebatur communicare et impertiri per charitatem. Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste et inexplebiliter. "Possessio (enim,) quæ cure iniquitate acceleratur, minor redditur."44 "Sunt (enim,) qui seminantes multiplicant, et qui colligentes minus habent."45 De quibus scripture est: "Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi."46 Qui enim "seminal et plura colligit," is est, qui per terrenam et temporalem communicationem ac distributionem, coelestia acquirit et æterna. Est autem alius, qui nemini impertit, let incassum "thesauros in terra colligit, ubi ærugo et tinea destruunt."47 De quo scriptum est: "Qui colligit mercedes, colligit in saccum perforatum."48 Hujus "agrum" Dominus in Evangelio dicet "fuisse fertilem:"49 deinde cum vellet fructus reponere, et esset "majora horrea ædificaturus," sibi dixisse per prosopopoeiam: "Habes bona multa reposita tibi in multos annos, ede, bibe, lætare:" "Stulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam ate repetunt; quæ ergo parasti, cujus erunt?"
Caput VII.—Qua in Re Christianorum Continentia Eam Quam Sibi Vindicant Philosophi Antecellat.
Humana ergo continentia,50 ea, inquam, quæ est ex sententia philosophorum Græcorum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in factis ei non inservire; quæ est autem ex nostra sententia continentia, non concupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam a concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari continentia, nisi gratia Dei. Et ideo dixit: "Petite, et dabitur vobis."51 Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo corpore erat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret. Quemadmodum autem melius est sanum esse, quam ægrotantem disserere de sanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce; et quæ est ex veritate continentia, ea quæ docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic tenebræ: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescat a corporea operatione, at memoria cure eo, quod non est præsens, congreditur. Generatim autem nobis procedar oratio de matrimonio, nutrimento, et aliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, velimus autem ea sola, quæ sunt necessaria. Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis; et eum, qui uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere oportet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat uxorem, quam debet diligere, honesta et moderata voluntate operam dans liberis. Non enim "carnis curam gerere ad concupiscentias" didicimus; "honeste autem tanquam in die," Christo, et Dominica lucida vitæ institutione, "ambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in litibus et contentionibus."52 Verumenimvero non oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe in rebus venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, qua: luxuriosa concupiscit anima, non contenta necessariis, sed sollicita de deliciis. Continentia est pecuniam despicere; voluptatem, possessionem, spectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione qua: sunt mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum fuissent incontinentes, victi cupiditate, huc e coelo deciderunt. Valentinus autem in Epistola ad Agathopodem: "Cum omnia, inquit, sustinuisset, erat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat peculiari modo, non reddens cibos; tanta ei inerat vis continentiæ, ut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit interitum." Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum honestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes. Honestum enim est, "propter regnum coelorum seipsum castrare"53 ab omni cupidirate, et "emundare conscientiam a mortuis operibus, ad serviendum Deo viventi."54 Qui autem propier odium adversus carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt ciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii, et absque ratione continentes, sicut aliæ genres plurimæ. Brachmanes quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui quidera ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in Indicis; mortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt; credunt enim esse regenerationem: aliqui autem colunt Herculem et Pana. Qui autem ex Indis vocantur Semnoi, hoc est, venerandi, nudi totam vitam transigunt: ii veritatem exercent, et futura prædicunt, et colunt quamdam pyramidera, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque vero Gymnosophistæ, nec qui dicuntur Semnoi, utuntur mulieribus, hoc enim præter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos castos conservant. Virgines autem sunt etiam mulieres, qua: dicuntur Semnai, hoc est, venerandæ. Videntur autem observare coelestia, et per eorum significationem quæ dam futura prædicere.
Caput VIII.—Loca S. Scripturæ Ab Hæreticis in Vituperium Matrimonii Adducta Explicat; Et Primo Verba Apostoli Romans 6:
Quoniam autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas detorquentes, titillanti suæ voluptati eas suffragari existimant; rum præcipue illam quoque: "Peccatum enim vestri non dominabitur; non estis enim sub lege, sed sub gratia;"55 et aliquas alias hujusmodi, quarum posthæc non est rationi consentaneum ut faciam mentionem (non enim nayera instruo piraticam), age paucis eorum argumentum perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, quæ prædictæ dictioni subjungit, intentati criminis afferet solutionem: "Quid ergo? peccabimus, quiâ non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit."56 Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intelligunt ergo, ut videtur, quod "omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque per corpus ea quæ fecit, sire bonum, sive malum:"57 ut quæ per corpus fecit aliquis, recipiat. "Quare si quis est in Christo, nova creatura est," nec amplius peccatis dedita: "Vetera præterierunt," vitam antiquam exuimus: "Ecce enim nova facta sunt,"58 castitas ex fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia. "Quæ est enim participatio justitiæ et injustitiæ? aut quæ luci cure tenebris societas? quæ est autem conventio Christo cum Belial? quæ pars est fideli cum infideli? quæ est autem consensio templo Dei cum idolis?59 Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei."60
Caput IX.—Dictum Christi ad Salomen Exponit, Quod Tanquam in Vituperium Nuptiarum Prolatum Hæretici Allegabant.
Qui autem Dei creaturæ resistunt per speciosam illam continentiam, illa quoque dicunt, quæ ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus: habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum Ægyptios.61 Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem: "Veni ad dissolvendum opera feminæ;" feminæ quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum. Quid ergo dixerint? Desiithæc administratio? Non dixerint: manet enim mundus in eadem ceconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera enim opera dissolvit cupiditatis, avaritiam, contentionem, gloriæ cupiditatem, mulierum insanum amorem, pædicatum, ingluviem, luxum et profusionem, et quæ sunt his similia. Horum autem ortus, est animæ interitus: siquidem "delictis mortui" efficimur.62 Ea vero femina est intemperantia. Ortum autem et interitum creaturarum propter ipsorum naturas fieri necesse est, usque ad perfectam distinctionem et restitutionem electionis, per quam, quæ etiam sunt mundo permistæ et confusæ substantiæ, proprietati suæ restituuntur. Unde merito cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: "Quousque morientur homines?" Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et eum, qui apparet, et animam; et eum rursus, qui servatur, et eum qui non. Mors autem animæ dicitur peccatum. Quare caute et considerate respondet Dominus: "Quoadusque pepererint mulieres," hoc est quandiu operabuntur cupiditates. "Et ideo quemadmodum per unum hominem peccatum ingressum est in mundum, per peccaturn quoque mors ad omnes homines pervasit, quatenus omnes peccaverunt; et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen,"63 inquit Apostolus: naturali autem divinæ ceconomiæ necessitate mors sequitur generationem: et corporis et animæ conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est autem propter doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio. Quomodo autem existimatur mulier causa morris, propterea quod pariat: ita etiam dicetur dux vitæ propter eamdem causam. Proinde qua, prior inchoavit transgressionem, Vita est appellata,64 propter causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui peccant, tam justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum, seipsum justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem arbitror Apostolum abhorrere vitam, quæ est in came, cum dicit: "Sed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur in corpore meo, sire per vitam, sire per mortera. Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens resolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: manere autem in carne, est magis necessarium propter vos."65 Per hæc enim, ut puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse in Dei dilectionem: ejus autem præ sentiæ in carne, ex grato animo profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero? non etiam ea, quæ deinceps sequuntur, ex ils, quæ dicta sunt ad Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potius quam quæ est ex veritate, evangelicam regulam sunt secuti? Cum ea enim dixisset: "Recteergo feci, quæ non peperi:" scilicet, quod generatio non esset ut oportet assumpta; excipit Dominus, dicens: "Omni herba vescere, ea autem, quæ habet amaritudinem, ne yescaris." Perhæc enim significat, esse in nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione præcepti, vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi aliquid affert auxilii, præterea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse existlimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet amaram esse filiorum educationem: contra tamen, permultis videtur esse molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim, qui vitam solitariam facile ferre non valens, expetit matrimonium: quandoquidem res grata, qua quis temperanter fruitur, et innoxia: et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit liberos procreate. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui prætextu matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non convenienter sanctæ cognitioni ad inhumanitatem et odium hominum defluxerunt; et petit apud ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac voluptatibus dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta, "assimilati jumentis."66
Caput X.—Verba Christi Matt. xviii. 20, Mystice Exponit.
Quinam sunt autem illi "duo et tres, qui congregantur in nomine Domini, in" quorum "medio" est Dominus?67 annon virum et mulierem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur? Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreate liberos, propter eam, quæ est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, "maneat," inquit Apostolus, absque uxore "ut ego."68 Quiam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cure pluribus quidera esse Creatorem ac præ sidem generationis Deum; cum uno autem, nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ira habet: sed est quidem etiam cure iis, qui honeste ac moderate in matrimonio versati sunt, et Iiberos susceperunt, Deus per Filium: est autem etiam cure eo, qui secundum Logon, seu rationem, fuit continens, idem Dens. Fuerint autem aliter quoque tres quidera, ira, cupiditas, et ratio: caro antera at anima et spiritus, alia ratione. Forte antera et vocationem et electionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus est, quæ omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens in divisionem. Qui ergo animæ naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, quæ sunt convenientia, odio autem habet ea, quæ lædunt, sicut jubent mandata: "Benedices" enim, inquit, "benedicenti, et maledices maledicenti." Quando autem his, ira scilicet et cupidirate, superior factus, et creaturæ amore vere affectus propter eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam instituerit, et Salvatori similis evadens, facilem temperantiæ habitum acquisiverit, et cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerit, simplici hac in parte judicio utens, et vere spiritalis factus, nec earum quæ ex ira et cupiditate procedunt, cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab ipso artifice efficitur homo perfectus, is sane dignus jam est, qui frater a Domino nominetur, is simul est amicus et filius. Sic ergo "duo et tres" in eodem "congregantur," nempe in homine gnosrico. Poterit etiam multorum quoque concordia ex tribus æstimata, cum quibus est Dominus, significare unam Ecclesiam, unum hominem, genus unum. Annon cum uno quidem Judæo erat Dominus, cum legera tulit: at prophetans, et Jeremiam mittens Babylonem, quinetiam cos qui erant ex gentibus vocans per prophetiam, congregavit duos populos: tertius autem est unus, qui ex duobus "creatur in riorum hominem, quo inambulat et inhabitat" in ipsa Ecclesia? Et lex simul et prophetæ, una cum Evangelio, in nomine Christi congregantur in unam cognitionem. Qui ergo propter odium uxorem non ducunt, vel propter concupiscentiam carne indifferenter abutuntur, non sunt in numero illorum qui servantur, cum quibus est Dominus.
Caput XI.—Legis Et Christi Mandatum de Non Concupiscendo Exponit.
His sic ostensis, age Scripturas, quæ adversantur sophistis hæreticis, jam adducamus, et regulam continentiæ secundum logon seu rationem observandam declaremus. Qui vero intelligit, quæ Scriptura cuique hæresi contraria sit, cam tempestive adhibendo refutabit eos, qui dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus, lex quidem, sicut prius diximus, illud, "Non concupisces uxorem proximi tui,"69 prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo Testamento vocem, quæ dicit ex sua ipsius persona: "Audivistis legem præcipientem: Non moechaberis. Ego autem dico: Non concupisces."70 Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam liberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui non habet uxorem, statim cum" captiva" habere consuetudinem.71 Quod si semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut lugeat triginta diebus. Si autem ne sic quidem emarcescat cupiditas, tunc liberis operam dare, cum quæ dominatur impulsio, probata sit præ finito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex veteribus ex Scripturn ostenderis, qui cum prægnante rem habuerit: sed postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit, rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum invenies servantera Moysis patrem, cure triennium post Aaronem editum intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans hanc naturæ legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viii quidera seminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri gestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque Judæos paulatim proveheris ad continentiam, cure "tribus diebus"72 deinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit audire verba Dei. "Nosergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus populus," si ex præceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sire tota simul Ecclesia. "Quareegredimini e medio ipsorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens."73 Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a gentibus, quæ adhuc vivebant in fornicatione, præterea autem a prius quoque dictis hæresibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet separari. Unde etiam Panlus quoque verba dirigens ad eos, qu ierant iis, qui dicti sunt, similes: "Has ergo promissiones habete, inquit, dilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei.74 Zelo enim vos zelo Dei; despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo."75 Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum hubeat: sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit, legitimam uxorem, in prim is, inquam, nuptiis. "Vereor autem, ne sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quæ in Christo est,"76 pie admodum et doctoris instar dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: "Charissimi, inquit, obsecro vos tanquam advernas et peregrinos, abstinete vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed ut servi Dei."77 Similiter etiam scribit Paulus in Epistola ad Romanos: "Quimortui sumus peccato, quomodo adhuc riveruns in ipso? Quoniam veins homo nosier simul est crucifixus, ut destruatur corpus peccati,"78 usque ad illud: "Neque exhibete membra vestra, arma injustitiæ peccato."79 Atque adeo cure in hunc locum devenerim, videor mihi non esse prætermissurus, quirt notem, quod eumdem Deum per legem et prophetas et Evangelium prædicet Apostolus. Illud enim: "Non concupisces," quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in Epistola ad Romanos, sciens esse unum eum, qui prædicavit per legem et prophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim: "Quid dicemus? Lex estne peccatum? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non concupisces."80 Quod si ii, qui sunt diversæ sententiæ, repugnantes, existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse ea, quæ deinceps sequuntur: "Novi enim, quod non habitat in me, hoc est, in came mea, bonum;"81 legant æ, quæ prius dicta sunt; et ea, quæ consequuntur. Prius enim dixit: "Sed inhabitarts in me peccatum;" propter quod consentaneum erat dicere illud: "Non habitat in came mea bonum."82 Consequenter subjunxit: "Si autem quod nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in me peccatum:" quod "repugnans," inquit, "legi" Dei et "mentis meæ, captivat me in lege peccati, quæ est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore morris hujus?"83 Et rursus (nunquam enim quovis modo juvando defatigatur) non veretur veluti concludere: "Lex enim spiritus liberavit me a lege peccati et morris:" quoniam "per Filium Dens condemnavit peccaturn in carne, ut justificatio legis impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, seal secundum spiritum."84 Præterhæc adhuc declarans ea, qum prius dicta sunt, exclamat: "Corpus quidem mortunto propter peccatum:" significans id non esse templum, sed sepulcum animæ. Quando enim sanctificatum fuerit Deo, "Spiritus ejus," infert, "qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per ejus Spiritum, qui habitat in vobis."85 Rursus itaque voluptaxios increpans, illa adjicit: "Prudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex came vivunt, ea, quæ sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est cum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem sunt in carne," non ut quidam decemunt, "Deo placere non possunt," sed ut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesiæ: "Vos autem non estis in carne sed in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, is non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum, spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum camera vivitis, estis morituri: si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei." Et adversus nobilitatem et adversus libertatem, qum exsecrabiliter ab iis, qui sunt diversæ sententiæ, introducitur, qui de libidine gloriantur, subjungit dicens: "Non enim accepistis spiritum servitutis rursus in timorein, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater;"86 hoc est, ad hoc accepimus, ut cognoscamus eum, quem oramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad salutem erudit et castigat at pater, et timorem minatur.