Cloud of Witnesses
3 witnesses

Exhortation to the Greeks; The Instructor; Stromata

Caput XII.—Verba Apostoli 1 Cor. vii. 5, 39, 40, Aliaque S. Scripturæ Loca Eodem Spectantia Explicat.

Quod autem "ex consensu ad tempus orationi vacat" conjugium, doctrina est continentiæ. Adjecit enim illud quidem, "ex consensu," ne quis dissolveret matrimonium; "ad tempus autem,"1 ne, dum ex necessitate exercet continentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et dum suo conjugio parcit, alienum concupiscat. Qua ratione eum, qui se indecore getere existimat, quod virginem alat, recte cam dicit esse nuptum damrum. Verum unusquisque, tam is qui castitatem, delegit, quam is qui propter liberorum procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in suo proposito firmiter debet perseverare, nec in deterius deflectere. Si enim vitæ suæ instimtum augere ac intendere porefit, majorem sibi apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione profectam continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in majorem deinde ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas, ira etiam matrimonium propria munera et ministeria, quæ ad Dominum pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo, ut qui omnium curam ac providentiam in domo communi ostenderit. Ac proinde "episcopos," inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoque Ecclesiæ præ esse sint meditati. "Unusquisque" ergo, "in quo vocatus est"2 opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria: "Nam quæ sub viro est mulier," inquit, "viventi viro alligata est lege,"3 et quæ sequuntur. Et rursus: "Mulletest alligata, quandiu vivit vir ejus; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia."4 Sed in priore quidem particula, "mortificati estis," inquit, "legi," non matrimonio, "ut efficiamini vos alteri, qui excitatus est ex mortuis,"5 sponsa et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis quæ strut intus, cogitationibus, quæ sunt contrariæ veritati; et ab iis, qui tentant extrinsecus, hoc est ab iis, qui sectantur hæreses, et persuadent vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo: "Ne sicut setpens decepit Evam,"6 quæ "vita" dicitur, nos quoque inducti callidis hæresium illecebris, transgrediamur mandata. Secunda autem particula statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro alligationem, carnis cum corruptela connexionem, significari putandum est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte tribuunt, opinionera reprehendit, unde in periculum venit legislator ne incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata tradere.7 His verbis quidem certe scribit in libro De perfectione secundum Servatorem: Consensum quidem conjungit orationi: communio autem corruptelæ, interitus solvit interpellationem. Admodum certe circumspecte arcet per concessionem. Nam cum rursus permisit "simul convernire propter Satanam et intemperantiam,"8 pronuntiavit eum, qui est obtemperaturus, "serviturum duobus dominis:"9 per consensure quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperantiæ et fornicationi et diabolo. Hæc autem dicit, Apostolum exponens. Sophistice autem eludit veritatem, per verum, falsum confirmans: intemperantiam enim et fornicationem, diabolica vitia et affectiones nos quoque confitemur; intercedit autem moderati matrimonii consensio, quæ tum ad precationem continenter deducit, tum ad procreandos liberos cum honestate conciliat. "Cognitio" quidem certe a Scriptura dictum est tempus liberorum procreationis, cum dixit: "Cognovit autem Adam Evam uxorem suam; et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen ejus Seth: Suscitavit enim mihi Deus aliud semen pro Abel."10 Vides, quemnam maledictis incessant, qui honestam ac moderatam incessunt seminationem, et diabolo attribuunt generationem. Non enim simpliciter Deum dixit, qui articuli præ missione, nempe ho Theos dicens, significavit eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo autem subjungitur: "Etrursus simul convenite propter Satanam,"11 in eum finera dicitur, ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non enim penitus repellit naturæ appetitiones, qui fit ad tempus, consensus: per quem rursus inducit Apostolus conjugationera matrimonii, non ad intemperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed ne subjugetur intemperantiæ, fornicationi, et diabolo. Distinguit autem veterem quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, "Veterem" quidem "virum," legem; "novum" autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque, sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius Dei: sed idem vir et Dominus, dum vetera renovat, non amplius concedit polygamiam (nam hanc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines augeri et multiplicari), sed monogamiam introducit prompter liberorum procreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix: et si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, veniam secundi concedit matrimonii; nam hic quoque non peccat quidem ex Testamento (non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vitæ perfectionem, quæ agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit coelestem, qui apud se manserit, earn, quæ est morte dissoluta, impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret ceconomiæ, per quam effectum est, ut divelli non possit a Domini ministerio. Sed nec eum, qui ex conjugali surgit cubili, similiter ut olim, tingi nunc quoque jubet divina per Dominum providentia: non enim necessario a liberorum abducit procreatione, qui credentes per unum baptismum ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit, Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum. Proinde lex, ut per carnalem generationem nostram præ diceret regenerationera, genitali seminis facultati baptismum olim adhibuit, non vero quod ab hominis generatione abhorreret. Quod enim apparet homo generatus, hoc valet seminis dejectio. Non sunt ergo multi coitus genitales, sed matricis susceptio fatetur generationem, cum in naturæ officina semen formatur in fetum. Quomodo autem vetus quidera est solum matrimonium et legis inventum, alienum autem est, quod est ex Domino, matrimonium, cum idem Deus servetur a nobis? "Non" enim "quod Deus conjunxit, homo" jure "dissolverit;"12 multo autem magis quæ jussit Pater, servabit quoque Filius. Si autem idem simul est et legislator et evangelista, nunquam ipse secum pugnat. Vivit enim lex, cum sit spiritalis, et gnostice intelligatur: nos autem "mortui" sumus "legi per corpus Christi, ut gigneremur alteri, qui resurrrexit ex mortuis," qui prædictus fuit a lege, "ut Deo fructificaremus."13 Quare "lex quidera est sancta, et mandatum sanctum, et justurn, et bonum."14 Mortui ergo sumus legi, hoc est, peccato, quod a lege significatur, quod ostendit, non autem generat lex, per jussionem eorum quæ sunt facienda, et prohibitionera eorum quæ non facienda; reprehendens subjectum peccatum, "ut appareat peccatum." Si autem peccatum est matrimonium, quod secundum legera initur, nescio quomodo quis dicet se Deum nosse, dicens Dei jussum esse peccatum. Quod si "lex saneta" est, sanctum est matrimonium. Mysterium ergo hoc ad Christum et Ecclesiam ducit Apostolus: quemadmodum "quod ex carne generatur, caro est; ita quod ex spiritu, spiritus,"15 non solum in pariendo, sed etiam in discendo. Jam "sancti sunt filii,"16 Deo gratæ oblectationes verborum Dominicorum, quæ desponderunt animam. Sunt ergo separata fornicatio et matrimonium, quoniam a Deo longe abest diabolus. "Et vos ergo mortui estis legi per corpus Christi, ut vos gigneremini alteri, qui surrexit a mortuis."17 Simul autem proxime exauditur, si fueritis obedientes quamdoquidem etiam ex veritate legis eidem Domino obedimus, qui præcipit eminus. Nunquid autem de ejusmodi hominibus merito aperte "dicit Spiritus, quod in posterioribus temporibus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam, et prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad participationem cum gratiarum actione fidelibus, et qui agnoverunt veritatem, quod omnis creatura Dei bona est, et nihil est rejiciendum quod sumitur cure gratiarum actione. Sanctificatur enim per verburn Dei et orationem?"18 Omnino igitur non est prohibendum jungi matrimonio, neque carnibus vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim: "Bonum est carnero non coinedere, nec vinum bibere, si quis comedat per offendiculum."19 Et: "Bonum est manere sicut ego."20 Sed et qui utitur, "cum gratiarum actione,"21 et qui rursus non utitur, ipse quoque "cure gratiarum actione," et cure moderata ac temperanti vivat perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam, omnes Apostoli epistolæ, quæ moderationem docent et continentiam, cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus administratione innumerabilia præcepta contineant, nusquam honesrum moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt: sed legis cum Evangelio servantes convenientiam, utrumque admittunt: et eum, qui deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio; et eum, qui, ut vult Dominus, vivit in castitate, quemadmodum "vocatus est unusquisque" inoffense et perfecte eligens. "Et erat tetra Jacob laudam supra omnem terram,"22 inquit propheta, ipse vas spiritus gloria afficiens. Insectatur autem aliquis generationera, in earn dicens interitum cadere, eamque perire: et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud dictum Servatoris: "Non oportere in terra thesauros recondere, ubi tinea et ærugo demolitur;"23 nec erubescit his addere ea, quæ dicit propheta: "Omnes vos sicut vestimentum veterascetis, et tinea vos exedet."24 Sed neque nos contradicimus Scripturæ, neque in nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa, negamus. Fortasse autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, pnedicit interitum. Servator autem de liberorum procreatione nil dixit, sed ad impertiendum ac communicandum cos hortatur, qui solum opibus abundare, egentibus autem nolebant opem ferre. Quamobrem dicit: "Operamini non cibum, qui petit; sed eum, qui manet in vitam ætenam."25 Similiter autem afferunt etiam illud dictum de resurrectione mortuorum: "Filiillius sæculi nec nubunt, nec nubuntur."26 Sed hanc interrogationera et cos qui interrogant, si quis consideraverit, inveniet Dominum non reprobare matrimonium, sed remedium afferre exspectationi carnalis cupiditatis in resurrectione. Illud autem, "filiis hujus sæculi,"27 non dixit ad distinctionera alicujus alius sacculi, sed perinde ac si diceret: Qui in hoc nati sunt sæculo, cum per generationera sint filii, et gighunt et gignuntur; quoniam non absque generatione hanc quis vitam prætergreditur: sedhæc generario, quæ similem suscipit interitum, non amplius competit ei qui ab hac vita est separatus. "Unus est ergo Pater noster, qui est in coelis:"28 sed is ipse quoque Pater est omnium per creationera. "Ne vocaveritis ergo, inquit, vobis patrein super terrain."29 Quasi diceret: Ne existimetis eum, qui carnali vos sevit satu, auctorem et causam vestræ essential, sed adjuvantem causam generationis, vel ministrum potius. Sic ergo nos rursus conversos vult effici ut pueros, eum, qui vere Pater est, agnoscentes, regeneratos per aquam, cure hæc sit alia satio in creatione. At, inquit, "Qui est cælebs, curat quæ sunt Domini; qui autem duxit uxorem, quomodo placebit uxori." Quid vero? annon licet etiam eis, qui secundum Deum placent uxori, Deo gratias agere? Annon permittitur etiam el, qui uxorem duxit, una cam conjugio etiam esse sollicitum de iis quæ sunt Domini? Sed quemadmodum "quæ non nupsit, sollicita est de iis, quæ sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu:"30 ita etiam quæ nupsit, et de iis, quæ sunt mariti, et de iis, quæ sunt Domini, est in Domino sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ambæ enim sant sanctæ in Domino: hæc quidem ut uxor, ilia vero ut virgo. Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apte Apostolus alto quodam tono eloquitur; inquit enim: "Ecce, omne peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat."31 Si quis autem matrimonium audet dicere fornicationem, rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quæ adversetur sufficientiæ: et ut idololatria est ab uno in multos Dei distributio, ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumifur apud Apostolum. De his dicit propheta: "Peccatis vestris venundati estis." Et rursus: "Pollutus es in terra aliena:"32 conjunctionera sceleratam existimans, quæ cum alieno corpore facta est, et non cure eo, quod datur in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: "Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, domui præ esse, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim quæ dam diverterunt post Satanam."33 Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit; seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus, utens matrimonio citra reprehensionem: "Servabitur autem per filiorum procreationem."34 Et rursus Servatot dicens Judæos "generationem pravam et adulteram," docet cos legem non cognovisse, ut lex vult: "sed seniorum traditionem, et hominum præcepta sequentes," adulterate legem, perinde ac si non esset data vir et dominus eorum virginitatis. Fortasse autem eos quoque innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue quoque servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Judæos non erant admissæ communes mulieres: verum prohibitum erat adulterinm. Qui autem dicit: "Uxorem duxi, non possum venire,"35 ad divinam coenam, est quidera exemplum ab eos arguendos, qui propter voluptates abscedunt a divino mandato: alioquin nec qui justi fuere ante adventum, nec qui post adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint apostoli. Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit: "Inveteravi inter omnes inimicos meos,"36 per inimicos peccata intelligant. Unum quoddam autem est peccatum, non matrimonium, sed fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccaturn, et creatorera generationis.

Caput XIII.—Julii Cassiani Hæretici Verbis Respondet; Item Loco Quem Ex Evangelio Apocrypho Idem Adduxerat.

Talibus argumentis utitur quoque Julius Cassianus,37 qui fixit princeps sectæ Docetarum. Inopere ceete De continentia, vel De castitate, his verbis dicit: "Nec dicat aliquis, quod quoniam talia habemus membra, ut aliter figurata sit femina, aliter vero masculus: illa quidera ad suscipiendum, hic vero ad seminandum, concessam esse a Deo consuetudinem. Si enim a Deo, ad quem tendimus, essethæc constitutio, non beatos dixisset esse eunuchos; neque propheta dixisset, eos non esse arborem infrugiferam;38 transferens ab arbore ad hominem, qui sua sponte et ex instituto se castrat tall cogitatione." Et pro impia opinione adhuc decertans, subjungit: "Quomodo autem non jure quis reprehenderit Servatorem, si nos transformavit, et ab errore liberavit, eta conjunctione membrorum, et additamentorum, et pudendomm?" in hoc eadem decernens cure Tatiano: hic autem prodiit ex schola Valentini. Propterea dicit Cassianus: "Cure interrogaret Salome, quando cognoscentur, ea, de quibus interrogabat, ait Dominus: Quando pudoris indumentum conculcaveritis, et quando duo facta fuerint unum, et masculum cure femina, nec masculum nec femineum." Primum quidera, in nobis traditis quatuor Evangeliis non habemus hoc dictum, sed in eo, quod est secundum Ægyptios. Deinde mihi videtur ignorare, iram quidera, masculam appetitionem; feminam vero, significare cupiditatem: quorum operationera poenitentia et pudor consequuntur. Cure quis ergo neque iræneque cupiditati obsequens, quæ quidera et consuetudine et mala educatione auctæ, obumbrant et contegunt rationem, sed quæ ex iis proficiscitur exuens caliginem, et pudore affectus ex poenitentia, spiritum animam unierit in obedientia Logi seu rationis; tunc, ut ait Paulus, "non inest in nobis nec masculus, nec femina." Recedens enim anima ab ea figura, qua discernitur masculus et femina, traducitur ad unionem, cum ea nutrum sit. Existimat autem hic vir præ clarus plus, quam par sit, Platonice, animain, cure sit ab initio divina, cupidirate effeminatam, huc venire ad generationem et interitum.

Caput XIV.—2 Cor. xi. 3, Et Eph. iv. 24, Exponit.

Jam vero vel invitum cogit Paulam generationem ex deceptione deducere, cure dicit: "Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quæ est in Christo."39 Seal certum est, Dominum quoque "venisse" ad ea, "quæ aberraverant."40 Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quæ hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator: qui quidem ex nostra in præceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster ternpus prævenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam "quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam"41 ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quæ prævenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: "Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur,"42 nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. "Veterem" autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedientiæ et obedienti regeneraæ. "Pelliceas" autem "tunicas"43 existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cure de ortu hominis, iis consequenter, quæ prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. "Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem conversatio est in coelo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus."44 Recte ergo nos hæ quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advencta essæ peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.

Caput XV.—1 Cor. vii. 1; Luc. xiv. 26; Isa. lvi. 2, 3, Explicat.

Et rursus cure dicit: "Bonum est homini uxorem non tangere, sed propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat;"45 id veluti exponens, rursus dicit: "Ne vos tentet Satanas."46 Non enim iis, qui continenter utuntur matrimonio propter solam liberorum procreationem, dicit, "propter intemperantiam;" sed iis, qui finem liberorum procreationis cupiunt transilire: ne, cure nimium annuerit noster adversarius, excitet appetitionem ad alienas voluptates. Fortasse autem quoniam iis, qui juste vivunt, resistit propter æmulationem, et adversus eos contendit, volens eos ad suos ordines traducere, per laboriosam continentiam eis vult præbere occasionera. Merito ergo dicit: "Melius est matrimonio jungi quam uri,"47 ut "vir reddat debiturn uxori, et uxor viro, et ne frustrentur invicem"48 hoc divino ad generationera dato auxilio. "Qui autem, inquiunt, non oderit patrem, vel matrem, vel uxorem, vel filios, non potest meus esse discipulus."49 Non jubet odisse proprium genus: "Honora" enim, inquit, "patrein et matrein, ut tibi bene sit:"50 sed ne abducaris, inquit, per appetitiones a ratione alienas, sed neque civilibus moribus conformis fias. Domus enim constat ex genere, civitates autem ex domibus; quemadmodum Paulus quoque eos, qui occupantur in matrimonio, "mundo dixit placere."51 Rursus dicit Dominus: "Qui uxorem duxit, ne expellat; et qui non duxit, ne ducat;"52 qui ex proposito castitatis professus est uxorem non ducere maneat cælebs. Utrisque ergo idem Dominus per prophetam Isaiam convenientes dat promissiones sic dicens: "Ne dicat eunuchus: Sum lignum aridum;" hæc enim dicit Dominus eunuchis: "Si custodieritis sabbata mea, et feceritis quæ cunque pruodæcipio, dabo vobis locum meliorem filiis et filiabus."53 Non sola enim justificat castitas, sed nec sabbatum eunuchi, nisi fecerit mandata. Infert autem iis, qui uxoremduxerunt, et dicit: "Electi mei non laborabunt in vanum, neque procreabunt filios in exsecrationem, quiâ semen est benedictum a Domino."54 Ei enim, qui secundum Logon filios procreavit et educavit, et erudivit in Domino, sicut etiam ei, qui genuit per veram catechesim et institutionem, merces quædam est proposita, sicut etiam electo semini. Alii autem "exsecrationem" accipiunt esse ipsam liberorum procreationem, et non intelligunt adversus illos ipsos ea dicere Scripturam. Qui enim sunt revera electi Domini, non dogmata decernunt, nec filios progignunt, qui sunt ad exsecrationem, et hæreses. Eunuchus ergo, non qui per vim excisas habet partes, sed nec qui cælebs est, dictus est, sed qui non gignit veritatem. Lignum hic prius erat aridum; si autem Logo obedierit, et sabbata custodieri, per abstinentiam a peccatis, et fecerit mandata erit honorabilior iis, qui absque recta vitæ institutione solo sermone erudiuntur. "Filioli, modicum" adhuc sum vobiscum,"55 inquit Magister. Quare Paulus quoque scribens ad Galatas, dicit: "Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus."56 Rursus ad Corinthios scribens: "Si enim decies mille pædagogos," inquit, "habeatis in Christo, sed non multos patres. In Christo enim per Evangelium ego vosgenui."57 Propterea "non ingrediatur eunuchus in Ecclesiam Dei,"58 qui est sterilis, et non fert fructum, nec vitro institutione, nec sermone. Sed "qui se" quidem "castrarunt" ab omni peccato "propter regnum coelorum,"59 ii sunt beati, qui a mundo jejunant.

Caput XVI.—Jer. xx. 14; Job xiv. 3; Ps. l. 5; 1 Cor. ix. 27, Exponit.

"Exsecranda" autem "dies in qua natus sum, et ut non sit optanda,"60 inquit Jeremias: non absolute exsecrandam dicens generationem, sed populi peccata ægre ferens et inobedientiam. Subjungit itaque: "Cur enim natus sum ut viderem labores et dolores, et in perpetuo probro fuerunt dies mei?"61 Quin etiam omnes, qui prædicabant veritatem, propier eorum, qui audiebant, inobedientiam, quæ rebantur ad poenam, et veniebant in periculum. "Cur enim non fuit uterus matris meæ sepulcrum, ne viderem affiictionem Jacob et laborera generis Isræl?"62 ait Esdras propheta. "Nullus est a sorde mundus," ait Job, "nee si sit quidera una dies vita ejus."63 Dicant ergo nobis, ubi fornicatus est infans natus? vel quomodo sub Adæcecidit exsecrationem, qui nihil est operatus? Restat ergo eis, ut videtur, consequenter, ut dicant malam esse generationem, non solum corporis, sed etiam animæ, per quam exsistit corpus. Et quando dixit David: "In peccatis conceptus sum, et in iniquitatibus concepit me mater mea:"64 dicit prophetice quidem matrem Evam; sed Eva quidem fuit "mater viventium;" et si is "in peccatis fuit conceptus," at non ipse in peccato, neque vero ipse peccatum. Utrum vero quicunque etiam a peccato ad fidem convertitur, a peccandi consuetudine tanquam a "matre" converti dicatur ad "vitam," feret mihi testimonium unus ex duodecim prophetis, qui dixit: "Si dedero primogenita pro impietate fructum yeniris mei, pro peccatis animæ meæ."65 Non accusat eum, qui dixit: "Crescite et multiplicamini:"66 sed primos post generationera motus, quorum tempore Deum non cognoscimus, dicit "impietates." Si quis autem ea ratione dicit malam generationem, idem eam dicat bonam, quatenus in ipso veritatem cognoscimus. "Abluamini juste, et ne peccetis. Ignorationem enim Dei quidam habent,"67 videlicet qui peccant. "Quoniam nobis est colluctatio non adversus camem et sanguinere, sed adversus spiritalia."68 Potentes autem sunt ad tentandum "principes tenebrarum hujus mundi," et ideo datur venia. Et ideo Paulus quoque: "Corpus meum," inquit, "castigo, et in servitutem redigo; quoniam qui certat, omnia continet," hoc est, in omnibus continet, non ab omnibus abstinens, sed continenter utens iis, quæ utenda judicavit, "illi quidera ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem ut incorruptibilem,"69 in lucta vincentes, non autem sine pulvere coronam accipientes. Jam nonnulli quoque præferunt viduam virgini, ut qua, quam experta est, voluptatem magno animo contempserit.

Caput XVII.—Qui Nuptias Et Generationem Malas Asserunt, II Et Dei Creationem Et Ipsam Evangelii Dispensationem Vitupera

Sin autem malum est generatio, in malo blasphemi dicant fuisse Dominum qui fuit particeps generationis, in malo Virginera quæ genuit. Hei mihi! quot et quanta mala! Dei voluntatera maledictis incessunt, et mysterium creationis, dum invehuntur in generationera. Et hinc "Docesin" fingit Cassianus; hinc etiam Marcioni, et Valentino quoque est corpus animale; quoniam homo, inquiunt, operam dans veneri, "assimilatus est jumentis."70 Atqui profecto, cum libidine vere insaniens, aliena inire voluerit, tunc revera, qui talis est, efferatur: "Equi in feminas furentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi sui."71 Quod si dicat serpentera, a brutis animantibus accepta consilii sui ratione, Adamo persuasisse ut cum Eva coire consentiret, tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri non fuissent: rursus vituperatur creatio, ut quæ rationis expertium animantium natura homines fecerit imbecilliores, quorum exempla consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreationem; moti autem sunt citius quam oportuit, fraude inducti, cura adhuc essent juvenes; justum quidera est Dei judicium in eos qui non exspectarunt ejus voluntatera: sancta est autem generatio, per quam mundus consistit, per quam essentiæ, per quara naturæ, per quam angeli, per quam potestates, per quam animæ, per quam præcepta, per quam lex, per quam Evangelium, per quam Dei cognitio. "Et omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni; et fenum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum Domini manet,"72 quod unxit artimam et uniit spiritui. Quomodo autem, qure est in Ecclesia nostra,73 oeconomia ad finem perduci potuisset absque corpore, cum etiam ipse, qui est caput Ecclesire, in came quidem informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad naturam divinæ causespicere ad naturam divinnsiit, æinformem et incorpoream? "Arbor enim vitæ," inquit prophem, "est in bono desiderio,"74 docens bona et munda desideria, quæ sunt in Domino vivente. Jam vero volunt viri cure uxore in matrimonio consuetudinem, quæ dicta est "cognitio," esse peccatum: eam quippe indicari ex esu "ligni boni et mali,"75 per significationem hujus vocabuli "cognovit,"76 quæ mandati tmnsgressionem notat. Si autem hoc im est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitre. Potest ergo honestum ac moderatum matrimonium illius quoque ligni esse particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti matrimonio; et hoc est lignum "cognitionis," si non transgrediamur leges matrimonii. Quid vero? annon Servator noster, sicut animam, ita etiam corpus cumvit ab affectionibus? Neque vero si esset caro inimica animæ, inimicam per sanitatis restitutionem advenus ipsam muniisset. "Hoc autem dico, fratres, quod caro et sangnis regnum Dei non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem."77 Peccatun enim, cure sit "corruptio," non potest babere societatem cure incorruptione," quæ est justitia. "Adeo stulti," inquit, "estis? cure spiritu coeperitis, nunc came consummamini."78

Caput XVIII.—Duas Extremas Opiniones Esse Vitandas: Primam Illorum Qui Creatoris Odio a Nuptiis Abstinent; Alteram Illo

Justitiam ergo et salutis harmoniam, quæ est veneranda firmaque, alii quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cure quavis impietate suscipientes continentiam; cure pie liceret castitatem, qu secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo antem odio creatumm, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundus, cream est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revem "effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores hinnientes;"79 ut quiet ipsi contineri non possint, et proximis suis persuadeant ut dent operam voluptati;" infeliciter illas audientes Scriptums: "Quæ tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium."80 Propter eos idem propheta dicit, nobis consulens: "Ne ambulaveris in via cum ipsis, declixia pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur retia pennatis. Ipsi enim, cure sint sanguinum participes, thesauros malorum sibi recondunt;"81 hoc est, sibi affectantes immunditiam, et proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis,82 ait propheta, quas quidem Græci kerkous appellant. Fuerint autem ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt caudis suis pugnaces, tenebrarum "irreque filii,"83 erede polluti, manus sibi afferentes, et homicidæ propinquorum. "Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis novo conspersio,"84 nobis exclamat Apostolus. Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, præcipit, "Ne conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, vel avarus, vel idololatra, vel maledicus, vel ebriosus, vel raptor; cum eo, qui est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus sum," inquit; "ut Deo vivare, cum Christo sum crucifixus; vivo autem non amplius ego," ut vivebam per cupiditates; "vivit autem in me Christus," caste et beate per obedientiam præceptorum. Quare tune quidem in came vivebam camaliter: "quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei."85 —"In viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem Samaritanorum,"86 a contraria vitæ institutione nos dehortans dicit Dominus; quoniam "Iniquorum virorum mala est conversatio; et hæ sunt vitæ omnium, qui ea, quæ sunt iniqua, efficiunt."87 —"Væ homini illi," inquit Dominus; "bonum esset el, si non natus esset, quam ut unum ex electis meis scandalizaret.88 Melius esset, ut ei mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex meis perverteret.89 Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos."90 Unde præ clare Apostolus: "Scripsi," inquit, "vobis in epistola, non conversari cure fornicatoribus,"91 usque ad illud: "Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori."92 Et quod matrimonium non dicat fomicationem, ostendit eo, quod subiungit: "An nescitis, quod qui adhæret meretrici, unum est corpus?"93 An meretricem quis dicet virginem, priusquam nubat? "Et ne fraudetis," inquit, "vos invicem, nisi ex consensu ad tempus:"94 per dictionem, "fraudetis," ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem in iis, quæ præcedunt, ostendit, dicens: "Mulieri vir debitum reddat; similiter autem mulier quoque viro;"95 post quam exsolutionem, in domo custodienda, et in ea quæ est in Christo fide, adjutrix est. Et adhuc apertius, dicens: "Iis, qui sunt juncti matrimonio, præcipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non sepamri; sin autem separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum uxorem non dimittere. Reliquis autem dico ego, non Dominus: Si quis frater,"96 usque ad illud: "Nunc autem sancta est."97 Quid autem adhæc dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium, quasi sit solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento? Quid ad has leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et generationem? cure "episcopum" quoque, "qui domui recte præsit,"98 Ecclesiquoæ ducem constituat; domum autem Dominicam "imius mulieris" constituat conjugium.99 "Omnia" ergo dicit esse "munda mundis; pollutis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens, et conscientia."100 De ea autem voluptate, quæ est præter regulam: "Ne erretis," inquit; "nec fornicatores, nec idololatræ, nec adulteri, nec molles, nec masculorum concubitores, neque avari, neque fures, neque ebnosi, neque maledici, nec raptores, regnum Dei possidebunt; et nos quidem abluti sum us,"101 qui in his eramus; qui autem in hanc tingunt intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant, voluptatibus et affectibus esse indulgendum decernentes, incontinentes ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudentiæ affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad eos ventitant, efficientes; sub falso nominatæ cognitionis titulo, eam, qu, efficiæ ad exteriores ducit tenebras, viam ingredientes. "Quod reliquum est, fratres, quæcuque vera, quæcunque honesta, quæcunque justa, quatres, quam æcunque casta, quæcunque amabilia, ques, æcunque bonbilia, ques, quam ingreæ famue bonbilia, ques, quam ingredientæ; si qua virtus, et si qua laus, ea considerate; quæ et didicistis; quæ etiam accepistis et audiistis et vidistis in me, ea facite; et Deus pacis erit vobiscum."102 Et Petrus similia dicit in Epistola: "Ut fides vestra et spes sit in Deum, cure animas vestras castas effeceritis in obedientia veritatis;"103 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus desideriis, quæ fuerunt in ignorantia; sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti sitis in omni conversatione. Quoniam scriptum est: "Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum."104 Verumtamen quæ adversus eos, qui cognitionem falso nomine simulant, necessario suscepta est a nobis disputatio; nos longius, quam par sit, abduxit, et omtionem effecit prolixiorem. Unde tertius quoque liber Stromateus eorum, quæ sunt de vera philosophia, commentariorum, hunc finem habeat.

Notes

  1. 1 Cor. vii. 5. ↩
  2. 1 Cor. vii. 24. ↩
  3. Rom. viii. 2. ↩
  4. 1 Cor. vii. 39, 40. ↩
  5. Rom. vii. 4. ↩
  6. 2 Cor. xi. 3. ↩
  7. [Elucidation XIII.] ↩
  8. 1 Cor. vii. 5. ↩
  9. Matt. vi. 24. ↩
  10. Gen. iv. 25. ↩
  11. 1 Cor. vii. 5. ↩
  12. Matt. xix. 6. ↩
  13. Rom. vii. 4. ↩
  14. Rom. vii. 12. ↩
  15. John iii. 6. ↩
  16. 1 Cor. vii. 14. ↩
  17. Rom. vii. 4. ↩
  18. 1 Tim. iv. 1, 2, 3, 4, 5. ↩
  19. Rom. xiv. 21. ↩
  20. 1 Cor. vii. 8. ↩
  21. Rom. xiv. 19. ↩
  22. Sophon. iii. 19. ↩
  23. Matt. vi. 19. ↩
  24. Isa. l. 9. ↩
  25. John vi. 27. ↩
  26. Luke xx. 35. ↩
  27. Luke xx. 34. ↩
  28. Matt. xxiii. 9. ↩
  29. Matt. xxiii. 9. ↩
  30. 1 Cor. vii. 32, 33, 34. ↩
  31. 1 Cor. vi. 18. ↩
  32. Isa. l. 1. ↩
  33. 1 Tim. v. 14, 15. ↩
  34. 1 Tim. iii. 15. ↩
  35. Luke xix. 20. ↩
  36. Ps. vi. 8. ↩
  37. [Elucidation XIV.] ↩
  38. Isa. lvi. 3. ↩
  39. 2 Cor. xi. 3. ↩
  40. Matt. xviii. 11, 12. ↩
  41. Matt. v. 28. ↩
  42. Eph. iv. 24. ↩
  43. Gen. iii. 21. ↩
  44. Phil. iii. 20. ↩
  45. 1 Cor. vii. 1, 2. ↩
  46. 1 Cor. vii. 5. ↩
  47. 1 Cor. vii. 9. ↩
  48. 1 Cor. vii. 3, 5. ↩
  49. Luke xiv. 26. ↩
  50. Ex. xx. 12. ↩
  51. 1 Cor. vii. 33. ↩
  52. 1 Cor. vii. 10, 11. ↩
  53. Isa. lvi. 3, 4, 5. ↩
  54. Isa. lxv. 23. ↩
  55. John xiii. 33. ↩
  56. Gal. iv. 19. ↩
  57. 1 Cor. iv. 15. ↩
  58. Deut. xxiii. 1. ↩
  59. Matt. xix. 12. ↩
  60. Jer. xx. 14. ↩
  61. Jer. xx. 18. ↩
  62. 4 Esdr. v. 35. ↩
  63. Job xiv. 4, 5. ↩
  64. Ps. l. 7. ↩
  65. Mic. vi. 7. ↩
  66. Gen. i. 28. ↩
  67. 1 Cor. xv. 34. Clement reads here eknipsate, "wash," instead of eknepsate, "awake." ↩
  68. Eph. vi. 12. ↩
  69. 1 Cor. ix. 27, 25. ↩
  70. Ps. xlviii. 13, 21. ↩
  71. Jer. v. 8. ↩
  72. Isa. xl. 6, 7, 8. ↩
  73. [Elucidation XV.] ↩
  74. Prov. xiii. 12. ↩
  75. Gen. iii. 5. ↩
  76. Gen. iv. 1. ↩
  77. 1 Cor. xv. 50. ↩
  78. Gal. iii. 3. ↩
  79. Jer. v. 8. ↩
  80. Prov. i. 14. ↩
  81. Prov. i. 15, 16, 17. ↩
  82. Apoc. ix. 10. ↩
  83. Eph. ii. 3. ↩
  84. 1 Cor. v. 7. ↩
  85. Gal. ii. 19, 20. ↩
  86. Matt. x. 5. ↩
  87. Prov. i. 18, 19. ↩
  88. Matt. xxvi. 24. ↩
  89. Matt. xviii. 6 seqq. ↩
  90. Rom. ii. 24. ↩
  91. 1 Cor. v. 11. ↩
  92. 1 Cor. vi. 13. ↩
  93. 1 Cor. vi. 16. ↩
  94. 1 Cor. vii. 5. ↩
  95. 1 Cor. vii. 3. ↩
  96. 1 Cor. vii. 10, 11, 12. ↩
  97. 1 Cor. vii. 14. ↩
  98. 1 Tim. iii. 2, 4; Tit. i. 6. ↩
  99. [Elucidation XVI.] ↩
  100. Tit. i. 15. ↩
  101. 1 Cor. vi. 9, 10, 11. ↩
  102. Phil. iv. 8, 9. ↩
  103. 1 Pet. i. 21, 22. ↩
  104. 1 Pet. i. 14, 15, 16. ↩
Caput XII.—Verba Apostoli 1 Cor. vii. 5, 39, 40, Aliaque S. Scripturæ Loca Eodem Spectantia Explicat. — Exhortation to the Greeks; The Instructor; Stromata · Clement of Alexandria · Cloud of Witnesses