Cloud of WitnessesBeta
3 witnesses

Exhortation to the Greeks; The Instructor; Stromata

Book III.

Caput I.—Basilidis Sententiam de Continentia Et Nuptiis Refutat.

Ac Valentiniani quidem, qui desuper ex divinis emissionibus deduxere conjugationes, acceptum habent matrimonium: Basilidis autem sectatores, "Cum interrogassent, inquiunt, apostoli, nun sit melius uxorem non ducere, dicunt respondisse Dominum: Non omnes capiunt verbum hoc. Sunt enim eunuchi alii a nativitate, alii vero a necessitate.'"1 Hoc dictum autem sic interpretantur: "Quidam ex quo nati sunt, naturaliter feminam aversantur, qui quidem hoc naturali utentes temperamento, recte faciunt, si uxorem non ducant. Hi, inquiunt, eunuchi sunt ex nativitate. Qui autem sunt a necessitate, ii sunt theatrici exercitatores, qui, gloriæ studio retracti, se continent. Quinetiam qui casu aliquo excisi sunt, eunuchi facti sunt per necessitatem. Qui itaque eunuchi fiunt per necessitatem, non fiunt eunuchi secundum logon, seu rationem. Qui autem regni sempiterni gratia seipsos castrarunt, id ad declinandas, inquiunt, conjugii molestias fecerunt, quod procurandæ rei familiaris onus ac sollicitudinem timerent. Et illud: Melius est nubere quam uri,'2 dicentem Apostolum aiunt velle: Ne animam tuam in ignem injicias, noctu et interdiu resistens, et timens ne a continentia excidas. Nam cum in resistendo occupata fuerit anima, a spe est divisa"—Patienter igitur sustine," inquit his verbis Isidoms in Moralibus, "contentiosam mulierem, ne a Dei gratia avellaris; et cum ignem in semine excreveris, cum bona ores conscientia. Quando autem, inquit, tua gratiarum actio delapsa fuerit in petitionem, et deinceps' steteris, ut tamen labi ac timbare non desinas, duc uxorem. Sin est aliquis juvenis, vel pauper, vel infirmus, et non ei libel logo, seu rationi, convenienter uxorem ducere, is a fratre ne discedat; dicat: Ingressus sum in sancta, nihil possum pati. Quod si eum suspicio aliqua subeat, dicat: Frater, impone mihi manure, ne peccem; et confestim turn in mente, turn in corpore opem experietur. Velit modo quod bonum est perficere, et assequetur. Nonnunquam autem ore tenus dicimus: Nolumus peccare; animus autem noster propendet in pectatum. Qui est ejusmodi, propier meturn, quod vult, non facit, ne ei constituatur supplicium. At hominum generi quædam necessaria sunt ac naturalia duntaxat. Quod indumentis egeat, necessarium simul est et naturale: est autem venerea voluptas naturalis, sed non necessaria." Has voces adduxi ad reprehendendos Basilidianos, qui non recte vivunt, ut qui vel peccandi potestatem habeant propier perfectionera, vel omnino quidera natura salvi futuri sint, etsi nunc peccent, quod naturæ dignitate sunt electi. Neque vero primi dogmaturn architecti eorumdem perpetrandorum potestatem illis faciunt. Ne ergo Christi nomen suspicientes, et iis, qui sunt in gentibus intemperantissimi, incontinentius viventes, nomini maledictum inurant. "Qui enim sunt ejusmodi, pseudapostoli, operarii dolosi," usque ad illud: "Quorum finis erit secundum opera eorum."3 Est ergo continentia, corporis despicientia secundum confessionem in Deum; non solum enim in rebus venereis, sed etiam in aliis, quæ anima perperam concupiscit, non contenta necessariis, versatur continentia. Est autem et in lingua, et in acquirendo, et in utendo, et in concupiscendo continentia. Non docet autem ea solummodo esse temperantes, siquidem præbet nobis temperantiam, ut quæ sit divina potestas et gratia. Dicendum est ergo, quidnam nostris videatur de eo, quod est propositum. Nos quidem castitatem, et eos, quibus hoc a Deo datum est, beatos decimus: monogamiam autem, et quæ consistit in uno solum matrimonio, honestatem admira tour; dicerites tamen oportere aliorum misereri, et "alterum alterius onera portare,"4 ne "quis, cure" recte "stare videatur,"5 ipse quoque "cadat." De secundis autum nuptiis: "Si uraris," inquit Apostolus, "jungere matrimonio."6

Caput II.—Carpocratis Et Epiphanis Sententiam de Feminarum Communitate Refutat.

Qui autem a Carpocrate descendunt et Epiphane, censent oportere uxores esse communes; a quibus contra nomen Christi maximum emanavit probruin. Hic autem Epiphanes, cujus etiam scripta feruntur, filius erat Carpocratis, et matris Alexandriæ nomine, ex patre quidera Alexandrinus, ex matre vero Cephalleneus. Vixit autem solum septemdecim annos, et Same, quæ est urbs Cephalleniæ, ut deus est honore affectus. Quo in loco templum ex ingentibus lapidibus, altaria, delubra, museum, ædificatum est et consecratum; et cure est nova luna, convenientes Cephallenei, diem natalem, quo in deos relatus est Epiphanes, sacrificant, libantque, et convivantur, et hymnos canunt. A patre autem didicit et orbem disciplinarum et Platonis philosophiam. Fuit autem princeps monadicæ7 cognitionis. A quo etiam profluxit hæresis eorum, qui nunc sunt, Carpocratianorum. Is ergo dicit in libro De justitia, "Justitiam Dei esse quamdam cure æqualitate communionem. Æquale quidera certe coelum undequaque extensum totam terrain cingit. Et nox ex æquo stellas omnes ostendit; et diei auctorem et lucis patrem, solem, Deus ex alto æqualem effudit omnibus, qui possunt videre (illi autem omnes communiter respiciunt), quoniam non discernit divitem vel pauperem vel populi principem, insipientes et sapientes, femmas et masculos, liberos, servos. Sed neque secus facit in brutis. Cure autem omnibus animantibus æque ipsum communem effuderit. bonis et malis justitiam suam confirmat, cure nemo possit plus habere, neque auferre a proximo, ut ipse illius lucem habeat duplicatam. Sol facit omnibus animantibus communia exorm nutrimenta, communi justitia ex æquo data omnibus: et ad ea, quæ sunt hujusmodi, similiter se habet genus boum, ut bores; et suum, at sues, et ovium, ut oves; et reliqua omnia. Justitia enim in iis apparel esse communitas. Deinde per communitatem omnia similiter secundum sua genera seminantur, et commune nutrimentum editur humi pascentibus jumentis omnibus, et omnibus ex æquo; ut quod nulla liege circumscriptum sit, sed ejus, qui donat, jubentis suppeditatione, convenienter justeque adsit omnibus. Sed neque generationi posita est lex, esset enim jamdiu abolita: ex æquo autem seminant et generant, habentia innatam a justitia communionera: ex æquo communiter omnibus oculum ad videndum, creator et pater omnium, sua justitia legera ferens, præbuit, non discernens feminam a masculor non id quod est rationis particeps, ab experte rationis, el, ut semel dicam, nullum a nullo; sed æqualitate et communitate visum similiter dividens, uno jussu omnibus est largitus. Leges autem, inquit, hominum, cum ignorationem castigare non possent, contra leges facere docuerunt: legum enim proprietas dissecuit divinæ legis communionem et arrodit; non intelligens dictum Apostoli dicentis: Per legem peccatum cognovi.' Et meum et tuum dicit subiisse per leges, ut quæ non amplius communiter fruantur (sunt enim communia), neque terra, neque possessionibus, sed neque matrimonio. Fecit enim rites communiter omnibus, quæ neque passerem, neque furem abnegant; et frumentum similiter, et alios fructus. Violata autem communio et æqualitas, genuit furem pecorum et fructuum. Cum ergo Deus communiter omnia fecisset homini, et feminam cure masculo communiter conjunxisset, et omnia similiter animantia conglutinasset, pronuntiavit justitiam, communionem cum æqualilate. Qui autem sic nati sunt, communionera, quæeorum conciliat generationem, abnegaverunt. Et dicit, si unam ducens habeat, cure omnium possint esse participes, sicut reliqua recit animantia." Hæc cum his verbis dixisset, subjungit rursus his verbis: "Intensam enim et vehementiorem ingeneravit masculis cupiditatem ad generum perpetuitatem, quam nec lex, nec mos, nec aliquid aliud potest abolere: est enim Dei decretum." Et quomodo amplius hic in nostra examinetur oratione, cum legem et Evangelium perhæc aperte destruat? Ilia enim dicit: "Non moechaberis."8 Hoc autem dicit: "Quicunque respicit ad concupiscentiam, jam moechatus est."9 Illud enim: "Non concupisces,"10 quod a lege dicitur, ostendit unum esse Deum, qui præ dicatur per legem et prophetas et Evangelium. Dicit enim: "Non concupisces uxorem proximi tui." Proximus autem non est Judæus Judæo: frater enim est et eumdem habet Spiritum; restat ergo, ut propinquum dicat eum qui est alterius gentis. Quomodo autem non propinquus, qui aptus est esse Spiritus particeps? Non solum enim Hebræorum, sed etiam gentium pater est Abraham. Si autem quæ est adulterata, et qui in eam fornicatus est, capite punitur:11 clarum est utique præceptum, quod dicit: "Non concupisces uxorem propinqui tui," loqui de gentibus: ut cure quis secundum legera et ab uxore proximi eta sorore abstinuefit, aperte audiat a Domino: "Ego autem dico, non concupisces." Additio autem hujus particulæ "ego," majorem præcepti vim ostendit. Quod autem cure Deo bellum gerat Carpocrates, et Epiphanes etiam in eo, qui vulgo jactatur, libro De justilia, patet ex eo quod subjungit his verbis: "Hinc ut qui ridiculum dixerit, legislatoris hoc verbum audiendum est: Non concupisces:' usque ad id, quod magis ridicule dicit: Res proximi tui.' Ipse enim, qui dedit cupiditatem, ut quæ contineret generationem, jubet eam auferre, cum a nullo earn auferat animali. Illud autem: Uxorein proximi mi,' quo communionera cogit ad proprietatem, dixit adhuc magis ridicule." Ethæc quidera dogmata constituunt egregii Carpocratiani. Hos dicunt et aliquos alios similium malorum æmulatores, ad coenas convenientes (neque enim dixerim "agapen" eorum congressionem)12 viros simul et mulieres, postquam cibis venerem excitantibus se expleverint, lumine amoto, quod eorum fornicatoriam hanc justitiam pudore afficiebat, aversa lucema, coire quomodo velint, et cure quibus velint: meditatos autem inejusmodi "agape" communionem, interdiu jam, a quibus velint mulieribus exigere Carpocrateæ (divinæ enim nefas est discere) legis obedientiam. Has leges, ut sentio, ferre opportuit Carpocratem canum et suum et hircorum libidinibus. Mihi autem videtur, Platonem quoque mate intellexisse, in Republica dicentem, oportere esse communes omnium uxores: ut qui diceret eas quidem, quæ nondum nupserant, esse communes eorum, qui essent petituri, quemadmodum theatram quoque est commune spectatorum; esse autem unamquamque uniuscujusque qui præoccupasset, et non amplius communem esse earn quæ nupsisset. Xanthus autem in iis, quæ scribuntur Magica: "Coeunt autem," inquit, "magi cum matribus et filiabus: et fas esse aiunt coire cure sororibus, et communes esse uxores, non vi et clam, sed utrisque consentientibus, cure velit alter ducere uxorem alterius." De his et similibus hæresibus existimo Judam prophetice dixisse in epistola: "Similiter quidera hi quoque somniantes" (non enim vigilantes ad veritatem se applicant), usque ad illud: "Et os eorum loquitur superba."13

Caput III.—Quatenus Plato Aliique E Veteribus Præiverint Marcionitis Aliisque Hæreticis, Qui a Nuptiis Ideo Abstinent Q

Jam vero si et ipse Plato et Pythagorei, sicut etiam postea Marcionitæ, malam existimarunt esse generationem, longe abfuit, ut communes ipse poneret uxores. Sed Marcionitæ14 quidem dicunt malam esse naturam, ex mala materia, et a justo factam opifice ac Creatore. Qua quidera ratione nolentes implere mundum, qui factus est a Creatore, volunt abstinere a nuptiis, resistentes suo Creatori, et contendentes ad bonum, qui vocavit: sed non ad eum, qui, ut dicunt, Deus est diversis moribus præditus. Unde cum nihil hic velint relinquere proprium, non sunt ex destinato animi proposito continentes, sed propter odium conceptum adversum eum, qui creavit, nolentes iis uti, quæ ab ipso sunt creata. Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt, bellum, emoti sunt ab iis cogitationibus, quæ sunt secundum naturam, Dei longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere, cibis tamen utuntur creatis, et ærem respirant Creatoris, ut quiet ejus sint opera, et in iis, quæ sunt ejus, permaneant, et inauditam ac novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc quoque nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hic acceperint Evangelium. Sed adversus eos quidera, cure de principiis tractabimus, accuratissime disseremus. Philosophi autem, quorum mentionera fecimus, a quibus cure malam esse generationem irapie didicissent Marcionitæ, tanquam suo dogmate gloriantur, non eam volunt esse natura malam, sed anima, quæ veritatem divulgavit. Artimam enim, quam esse divinam fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non convenit autem plius hoc dogma Marcionistis, sed iis, qui censent in corpora intrudi, et iis alligari, et quasi ex vase in vas aliud transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando de anima tractabimus. Videtur itaque Heraclitus maledictis insequi generationem: "Quoniam autem," inquit, "nati volunt vivere, et mortes habere, vel potius quiescere; filios quoque relinquunt, ut mortes fiant." Clarum est autem cum eo conyenire Empedoclem quoque dicentem:—

Deflevi et luxi, insolitum cernens miser orbem.Et amplius:—Mortua nam ex vivis fecit, species commutans.Et rursus:—

Hei mihi! quam infelix horninure genus atque misellum

Litibus ex quantis prognati et planctibus estis?Dicit autem Sibylla quoque:—Mortales homines, caro qui tantum, et nihil estis;Similiter atque poeta, qui scribit:—Haud homine infelix tellus mage quldquam alit alma.Quin etiam Theognis malam ostendit esse generationera, dicens hoc modo:—Optima non nasci res est mortalibus ægris,Nec nitidi soils luce micante frui,Extemplo aut natum portas invadere Ditis.His autem consequenria scribit quoque Euripides, poeta tragicus:—Nam nos decebat convenire publice, etDeflere natum, quod tot ingreditur mala:Ast mortuum, cuique jam quies data est,Efferre lætis gratulationibus.Et rursus similia sic dicit:—Quis novit, an vivere quidera siet mori,Siet mori autem vivere?

Idem quod hi, videtur Herodotus quoque inducere dicentem Solonera: "O Croese, quivis homo nihil est aliud quam calamitas." Jam vero ejus de Cleobide et Bitone fabula plane nihil aliud vult, quam vituperare generationera, laudare autern morterm.

Et qualis folii, est heminum generatia talis, ait Homerus. Plato autem in Cratylo, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in corpore dicitur: "Nempe corpus hoc animæ sema," monumentum, "quidam esse tradunt: quasi ipsa præsenti in tempore sit sepulta; atque etiam quia anima per corpus semainei," significat, "quæcunclue significare potest: iedo sema jure vocari. Videatur mihi præterea Orpheus nomen hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in corpore hoc delictorum luat poenas." Operæ pretium est autem meminisse etiam eorum, quæ dicit Philolaus. Sic enim dicit hic Pythagoreus: "Testantur autem veteres quoque theologi et vates, ad luenda supplicia animam conjunctam esse corpori, et in eo tanquam in monumento esse sepultam." Quin etiam Pindarus de iis, quæ sunt in Eleusine, mysteriis loquens, infert: "Beatus, qui cum ilia sub terra videtit communia, novit quidem vitæ finem, novit autem datum Jovis imperium." Et Plato similiter in Pædonene non veretur hoc modo scribere: "Porto autem hi, qui nobishæc constituerunt mysteria, non aliquid aliud," usque ad: "Et cure diis habitatlone." Quid vero, cum dieit: "Quandiu corpus habuefimus, et anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus, nunquam satis assequemur?" annon significat generationem esse causam maximorum malorum? Jam vero in Phædone quoque testatur: "Evenit enim, ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam rem aliam suum studium conferre, quam ut emoriantur, et sint mortui." Et runus: "Ergo hic quoque philosophi anima corpus maxime vilipendit, et ab eo fugit, ipsa autem secum seorsim esse quærit." Nunquid autem consentit cum divino Apostolo, qui dicit: "Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus?"15 nisi forte eorum consensionem, qui trahuntur in vitium, "corpus morris" dicit tropice. Atque coitum quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem vietur Plato aversari in primo De republica: ubi cum laudasset senectutem, subjungit: "Velim scias, quod quo magis me deficiunt alise," nempe corporis, "voluptates, eo magis confabulandi cupiditas, et voluptas, quam ex ea re capio, augetur." rei veneree injecta esset menrio: "Bona verba quæso," inquit: "ego vero lubenter isthinc, tanquam ad insano aliquo et agresti domino, effugi?' Rursus in Phædone, vituperans generationem, dicit: "Quæ ergo de his in arcanis dicitur, hæc est oratio, quod nos homines sumus in custodia allqua." Et rursus: "Qui autem pie præcæ teris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his terrenis locis, tanquam e carcere, soluti atque liberati, ad puram in altioribus locis habitationem transcendunt." Sed tamen quamvis ita se habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; unde dicit: "Non oportet autem seipsum solvere, nec effugere." Et ut paucis dicam, non dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret materiam, cum ipse pie de mundohæc dixerit: "Ab eoenim, qui ipsum construxit, habet omnia bona: a priori autem deformirate incommoda et injusta omnia, quæ intra coelum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit." Adhuc autem subjungit manifestius: "Cujus quidem defectus est coporea temperatura, priscæ naturge comes; ham quiddam valde deforme erat, et ordinis expert, priusquampræsenti ornatu decoraretur." Nihilominus autem in Legibus quoque deflet humanum genus, sic dicens: "Dii autem hominum genus laboribus naturæ pressum miserati, remissiones ipsis statuerunt laborum, solemnium videlicit festorum vicissitudines." Et in Epinomide persequitur etiam causas, cur sint horninure miserti, et sic dicit: "Ab initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti: primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, quæ in utero gestantur; deinde ipsum nasci, et præterea nutriri et erudiri, per irmumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus." Quid vero? annon Heraclitus generationera quoque dicit esse mortem? Pythagoras autem similiter atque Socrates in Gorgia, cum dicit: "Mors est, quæ unque experrecti videmus: quæ cunque autem dormientes, somnus." Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tune et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus decernunt Marcionistæ, considerabimus. Cæterum satis dilucide ostensas esse existimo, externorum alienorumque dogmaturn occasiones Marcionem ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedar sermo de continentia. Dicebamus autem" Græcos adversus liberorum generationem multa dixisse, incommoda, quæ comitari eam solent, respicientes: quæ cum impie excepissent Marcionitæ, impie fuisse ingratos in Creatorem. Dicit enim tragoedia:—

Non nascier præstat homines, quam nastier.Dein filios acerbis cum coloribusEnitor, ast enixa, si stolidi scient,Afflictor, intuendo quod servo malos,

Bonosque perdo. Si bonos servo, tamen

Mihi miscellum cor timore liquitur.

Quid hic boni ergo est? unicam annon sufficit

Effundere animam, nisi crucieris amplius?Et adhuc similiter:—Vetus stat mihi persuasio,Plantare filios nunquam hominem oportuit,Dum cernit ad quot gignimus natos mala.

In his autem, quæ deinceps sequuntur, malorum quoque causam evidenter reducit ad principia, sic dicens:—

O! miser natus, malisque obnoxius

Editus, homo, es, vitæ tuæque miserriamHinc inchoasti: coepit æther omnibusSpiramen unde alens tradere mortalibus;Mortalis ægre ne feras mortalia.Rursus autem his similia tradit:—Mortalium omnium beatus non fuitQuisquam, molestia et nemo carens fuit.Et deinde rursus:—

Heu! quanta, quotque hominibus eveniunt mala,

Quam vana, quorum terminus nullus datur.Et adhuc similiter:—Nemo beatus semper est mortalium.

Hac itaque ratione dicunt etiam Pythagoreos abstinere a rebus venereis. Mihi autem contra videntur uxores quidem ducere, ut liberos suscipiant, velle autem a venerea voluptate se continere post susceptos liberos. Proinde mystice uti fabis prohibent, non quod sit legumen flatum excitens, et concoctu difficile, et somnia efficiat turbulenta; neque quod hominis capiti sit sireills ut vult ille versiculus:—

Idem est namque fabam atque caput corrodere patris;

sed potius quod fabæ, si comedantur, steriles efficiant mulieres. Theophrastus quidem certe in quinto libro De causis plantarum, fabarum siliquas, si ponantur ad radices arborum quæ nuper sunt plantatæ, refert plantas exsiccare. Quinetiam gallinæ domesticæ, quæ eas assidue comedunt, efficiuntur steriles.

Caput IV.—Quibus Prætextibus Utantur Hæretici ad Omnis Genetis Licentiam Et Libidinem Exercendam.

Ex iis autem, qui ab hæresi ducuntur, Marciohis quidem Pontici fecimus mentionem, qui propter certamen, quod adversus Creatorem suscepit, mundanarum rerum usum recusat. Ei autem continentiæ causa est, si modo est ea dicenda continentia, ipse Creator, cui se adversari existimans gigas iste cum Deo pugnans, est invitus continens, dum in creationem et Dei opus invehitur. Quod si usurpent vocem Domini, qui dicit Philippo: "Sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me:"16 at illud considerent, quod similem cam is formationem fert quoque Philippus, non habens cadaver pollutum. Quomodo ergo cum carhem haberet, non habuit cadaver? Quoniam surrexit ex monumento, Domino ejus vitia morte afficiente, vixit autem Christo. Meminimus autem nefariæ quoque ex Carpocratis sententia mulierum communionis. Cum autem de dicto Nicolai loqueremur, illud præ termisimus: Cum formosam, aiunt, haberet uxorem, et post Servatoris assumptionem ei fuisset ab apostolis exprobrata zelotypia, in medium adducta muliere, permisit cui vellet eam nubere. Aiunt enim hanc actionem illi voci consentaneam, quæ dicit, quod "carne abuti oporteat." Proinde ejus factum et dictum absolute et inconsiderate sequentes, qui ejus hæresim persequuntur, impudenter effuseque fornicantur. Ego autem audio Nicolaum quidem nulla unquam alia, quam ea, quæ ei nupserat, uxore usum esse; et ex illius liberis, filias quidem consenuisse virgines, filium autem permansisse incorruptum. Quæ cum ita se habeant, vitii erat depulsio atque expurgatio, in medium apostolorum circumactio uxoris, cujus dicebatur laborare zelotypia: et continentia a voluptatibus, quæ magno studio parari solent, docebat illud, "abuti carne," hoc est, exercere carnem. Neque enim, ut existimo, volebant, convenienter Domini præcepto, "duobus dominis servire,"17 voluptati et Deo. Dicunt itaque Matthiam18 quoque sic docuisse: "Cum carne quidem pugnare, et ea uti, nihil ei impudicum largiendo ad voluptatem; augere autem animam per fidem et cognitionem." Sunt autem, qui etiam publicam venerem pronuntiant mysticam communionem; et sic ipsum nomen contumelia afficiunt. Sicut enim operari eum dicimus, tum qui malum aliquod facit, tum etiam qui bonum, idem nomen utrique tribuentes; haud aliter "communio" usurpari solet; nam bona quidem est in communicatione tum peeuniæ, tum nutrimenti et yestitus: illi autem quamlibet veneream conjunctionem impie vocaverunt "communionem." Dicunt itaque ex iis quemdam, cum ad hostram virginem vultu formosam accessisset, dixisse: Scriptum est: "Da omni te petenti:"19 illam autem honeste admodum respondisse, ut quse non intelligeret hominis petulantiam: At tu matrem conveni de matrimonio. O impietatem! etiam voces Domini ementiuntur isti intemperantiæ communicatores, fratresque libidinis, non solum probrum philosophiæ, sed etiam totius vitæ; qui veritatem, quantum in eis situm est, adulterant ac corrumpunt, vel potius defodiunt; homines infelicissimi carnalem concubitus communionem consecrant, et hanc ipsos putant ad regnum Dei perducere. Ad lupanaria ergo deducithæc communio, et cure eis communicaverint sues et hirci, maximaque apud illos in spe fuerint meretrices, quæ in prostibulis præsto sunt, et volentes omnes admittunt. "Vos autem non sic Christum didicistis, siquidem ipsum audiistis, et in eo docti estis, quemadmodum est veritas in Christo Jesu, ut deponatis quæ sunt secundum veterem conversationem, veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria deceptionis. Renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induatis novum hominem, qui creatus est secundum Deum in justitia et sanctitate veritatis,"20 ad Dei similitudinem. "Efficimini ergo Dei imitatores, ut filii dilecti, et ambulate in dilectione, sicut Christus quoque dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, vel avaritia, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos, et turpitudo, et stultiloquium."21 Etenim docens Apostolus meditari vel ipsa voce esse castos, scribit: "Hoc enim scitote, quod omnis fornicator," et cætera, usque ad illud: "Magis autem arguite."22 Effluxit autem eis dogma ex quodam apocrypho libro. Atque adeo afferam dictionem, quæ mater eorum intemperantiæ et origo est: et sive ipsi hujus libri scriptores se fateantur, en eorum recordiam, licet Deo eum falso ascribant libidinis intemperantia ducti: sive ab aliis, eos perverse audientes, hoc præclarum dogma acceperint, sic porto se habent ejus verba: "Unum erant omnia: postquam autem ejus unitati visum est non esse solam, exiit ab eo inspiratio, et cum ea iniit communionem, et fecit dilectum. Exhinc autem egressa est ab ipso inspiratio, cum qua cure communionem iniisset, fecit porestates, quæ nec possunt videri nec audiri," usque ad illud, "unamquamque in nomine proprio." Si enim hi quoque, sicut Valentiniani, spiritales posuissent communiones, suscepisset forte aliquis eorum opinionem: carnalis autem libidinis communionem ad sanctam inducere prophetiam, est ejus qui desperat salutem. Talia etiam statuunt Prodici quoque asseclæ, qui seipsos falso nomine vocant Gnosticos: seipsos quidem dicentes esse natura filios primi Dei; ea vero nobilitate et libertate abutentes, vivunt ut volunt; volunt autem libidinose; se nulla re teneri arbitrati, ut "domini sabbati," et qui sint quovis genere superiores, filii regales. Regi autem, inquiunt, lex scripta non est. Primum quidem, quod non faciant omnia quæ volunt: multa enim cos prohibebunt, etsi cupiant et conentur. Quinetiam quæ faciunt, non faciunt ut reges, sed ut mastigiæ: clanculum enim commitrunt adulteria, timerites ne deprehendantur, et vitantes ne condemntur, et metuentes ne supplicio afficiantur. Quomodo etiam res est libera, intemperantia et turpis sermo? "Omnis enim, qui peccat, est servus," inquit Apostolus.23 Sed quomodo vitiam ex Deo instituit, qui seipsum præ buit dedititium cuivis concupiscentiæ? cum dixerit Dominus: "Ego autem dico: Ne concupiscas." Vultne autem aliquis sua sponte peccare, et decernere adulteria esse committenda, voluptatibusque et deliciis se explendum, et aliorum violanda matrimonia, cum aliorum etiam, qui inviti peccant, misereamur? Quod si in externum mundum venerint, qui in alieno non fuerint fideles, verum non babebunt. Afficit autem hospes aliquis elves contumelia, et eis injuriam facit; et non potius ut peregrinus, utens necessariis, vivit, cives non offendens? Quomodo autem, cum eadem faciant, ac ii, quos gentes odio habent, quod legibus obtemperare nolint, nempe iniqui, et incontinentes, et avari, et adulteri, dicunt se solos Deum nosse? Oporteret enim eos, cum in alienis adsunt, recte vivere, ut revera regiam indolem ostenderent. Jam vero et humanos legislatores, et divinam legera habent sibi infensam, cum inique et præter leges vivere instituerint. Is certe, qui scortatorein "confodit," a Deo plus esse ostenditur in Numeris. "Et si dixerimus," inquit Joannes in epistola, "quod societatem habemus cum eo," nempe Deo, "et in tenebris ambulamus, mentitour, et veritatem non facimus. Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus cum ipso, et sanguis Jesu filii ejus emundat nos a peccato."24 Quomodo ergo sunt hi hujus mundi hominibus meliores, qui hæc faciunt, et vel pessimis hujus mundi sunt similes? sunt enim, ut arbitror, similes natura, qui sunt factis similes. Quibus autem se esse censent nobilitate superiores, eos debent etiam superare moribus, ut vitent ne includantur in carcere. Revera enim, ut dixit Dominus: "Nisi abundavetit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum Dei."25 De abstinentia autem a cibis ostenditur a Daniele.26 Ut semel autem dicam, de obedientia dicit psallens David: "In quo diriget junior viam suam?"27 Et statim audit: "In custodiendo sermones tuos in toto corde." Et dicit Jeremias: "Hæc autem dicit Dominus: Per vias gentium ne ambulaveritis."28 Hinc moti aliqui alii, pusilli et nullius pretii, dicunt formatum fuisse hominem a diversis potestatibus: et quæ sunt quidem usque ad umbilicum esse artis divinioris; quæ autem subter, minoris; qua de causa coitum quoque appetere. Non animadvertunt autem, quod superiores quoque partes nutrimentum appetunt, et quibusdam libidinantur. Adversantur autem Christo quoque, qui dixit Pharisæis, eundem Deum et "internum" nostrum et "externum" fecisse hominem.29 Quinetiam appetitio non est corporis, etsi fiat per corpus. Quidam alii, quos etiam vocamus Antitactas, hoc est "adversarios" et repugnantes, dicunt quod Deus quidera universorum noster est natura pater, et omnia quæ cunque fecit, bona sunt; unus autem quispiam ex iis, qui ab ipso facti sunt, seminatis zizaniis, malorum naturam generavit: quibus etiam nos omnes implicavit, ut nos efficeret Patri adversarios. Quare nos etiam ipsi huic adversamur ad Patrem ulciscendum, contra secundi voluntatem facientes. Quoniam ergo hic dixit: "Non moechaberis:" nos, inquiunt, moechamur, ut ejus mandatum dissolvamus. Quibus responderimus quoque, quod pseudoprophetas, et eos qui veritatem simulant, ex operibus cognosci accepimus: si male audiunt autem vestra opera, quomodo adhuc dicetis vos veritatem tenere? Aut enim nullum est malum, et non est utique dignus reprehensione is, quem vos insimulatis, ut qui Deo sit adversatus, neque fuit alicujus mali effector; una enim cum malo arbor quoque interimitur: aut si est malum ac consistit, dicant nobis, quid dicunt esse ea, quæ data sunt, præcepta, de justitia, de continentia, de tolerantia, de patientia, et iis, quæ sunt hujusmodi, bona an mala? et si fuerit quidera malum præceptum, quod plurima prohibet facere turpia, adversus seipsum legem feret vitium, ut seipsum dissolvat, quod quidem non potest fieri; sin autem bonum, cure bonis adversentur præceptis, se bono adversari, et mala facere confitentur. Jam vero ipse quoque Servator, cui soil censent esse parendum, odio bere, et maledictis insequi prohibuit et, "Cum adversario," inquit, "vadens, ejus amicus conare discedere."30 Aut ergo Christi quoque negabunt suasionem, adversantes adversario: aut, si sint amici, contra eum certamen suscipere nolunt. Quid vero? an nescitis, viri egregii (loquor enim tanquam præsentibus), quod cure præceptis, quæ se recte habent, pugnantes, propriæ saluti resistis? Non enim ea, quæ sunt utiliter edicta, sed vos ipsos evertitis. Et Dominus: "Luceant" quidera, inquit, "bona vestra opera:"31 vos autem libidines et intemperantias vestras manifestas redditis. Et alioqui si vultis legislatoris præcepta dissolvere, quanam de causa, illud quidem: "Non moechaberis;" et hoc: "Stuprom puero non inferes," et quæ cunque ad continentiam conferunt, dissolvere conamini, propter vestram intemperantiam non dissolvitis autem, quæ ab ipso fit, hiemem, ut media adhuc hieme æstatem faciatis: neque terram navigabilem, mare autem pedibus pervium, facitis, ut qui historias composuerunt, barbarum Xerxem dicunt voluisse facere? Cur vero non omnibus præceptis repugnatis? Nam cum ille dicat; "Crescite et multiplicamini,"32 oporteret vos, qui adversamini, nullo modo uti coitu. Et cure dixit: "Dedi vobis omnia ad vescendum"33 et fruendum, vos nullo frui oportuit. Quinetiam eo dicente: "Oculum pro oculo,"34 oportuit vos decertationem contraria non rependere decertatione. Et cure furem jusserit reddere "quadruplum,"35 oportuit vos furl aliquid etiam adhere. Rursus vero similiter, cum præcepto: "Diliges Deum tuum ex toto corde tuo,"36 repugnetis, oportuit nec universomm quidem Deum diligere. Et rursus, cum dixent: "Non facies sculptile neque fusile,"37 consequens erat ut etiam sculptilia adoraretis. Quomodo ergo non impie facitis, qui Creatori quidem, ut dicitis, resistiris; quæ sunt autem meretricibus et adulteris similia, sectamini? Quomodo autem non sentiris vos eum majorem facere, quem pro imbecillo habetis; si quidera id fit, quod hic vult; non autem illud, quod voluit bonus? contra enim ostenditur quodam modo a vobis ipsis, imbecillum esse, quem vestrum patrem dicitis. Recensent etiam ex quibusdam locis propheticis decerptas dictiones, et male consarcinatas, quæ allegorice dicta sunt tanquam recto ductu et citra figuram dicta sumentes. Dicunt enim scriptum esse: "Deo restiterunt, et salvi facti sunt:"38 illi autem "Deo impudenti" addunt; et hoc eloquium tanquam consilium præceptum accipiunt: et hoc ad salutem conferre existimant, quod Creatori resistant. At "impudenti" quidem "Deo," non est scriptum. Si autem sic quoque habeat, eum, qui vocatus est diabolus, inteligite impudentem: vel quod hominem calumniis impetat, vel quod accuset peccatores, vel quod sit apostata. Populus ergo, de quo hoc dictum est, cum castigaretur propter sua peocata, ægre ferentes et gementes, his verbis, quædicta sunt, murmurabant, quod aliæ quidem gentes cum inique se gerant non puniantur, ipsi autem in singulis vexentur; adeo ut Jeremias quoque dixerit: "Cur via impiorum prosperatur?"39 quod simile est ie, quod prius allatum est ex Malachia: "Deo restiterunt, et salvi facti sunt." Nam prophetæ divinitus inspirati, non solum quæ a Deo audierint, se loqui profitentur; sed et ipsi etiam solent ea, quæ vulgo jactantur a populo, exceptionis modo, edicere, et tanquam quæ stiones ab hominibus motas referre: cujusmodi est illud dictum, cujus mentio jam facta est. Nunquid autem ad hos verba sua dirigens, scribit Apostolus in Epistola ad Romanos: "Et non sicut blasphemamur, et sicut dicunt aliqui nos dicere: Faciamus mala, ut eveniant bona, quorum justa est damnatio?"40 Ii sunt, qui inter legendum tono vocis pervertunt Scripturas ad proprias voluptates, et quorumdam accentuum et punctorum transpositione, quæ prudenter et utiliter præcepta sunt, as suas trahunt delicias. "Qui irritatis Deum sermonibus vestris," inquit Malachias, "et dicitis, in quonam eum irritavimus; Dum vos dicitis: Quicunque facit malum, bonus est coram Domino, et ipse in eis complacuit; et ubi est Deus justitiæ?"41

Notes

  1. Matt. xix. 11, 12. ↩
  2. Matt. xix. 11, 12. ↩
  3. 2 Cor. ix. 13, 15. ↩
  4. Gal. vi. 2. ↩
  5. 2 Cor. x. 12. ↩
  6. 1 Cor. vii. 9. ↩
  7. Vid. Irenæum, lib. i. c. 2, p. 51. ↩
  8. Ex. xx. 13. ↩
  9. Matt. v. 28. ↩
  10. Ex. xx. 17. ↩
  11. Deut. xxii. 22. ↩
  12. [Elucidation II.] ↩
  13. Jude 8-17. ↩
  14. [Elucidation III.] ↩
  15. Rom. vii. 24. ↩
  16. Matt. viii. 22; Luke ix. 60. ↩
  17. Matt. vi. 24; Luke xvi. 13. ↩
  18. [Elucidation IV.] ↩
  19. Matt. v. 24; Luke vi. 30. ↩
  20. Eph. iv. 20-24. ↩
  21. Eph. v. 1-4. ↩
  22. Eph. v. 5-11. ↩
  23. Rom. vi. 16. ↩
  24. Num. xxv. 8; 1 John i. 6, 7. ↩
  25. Matt. v. 20. ↩
  26. Dan. i. 1. ↩
  27. Ps. cxviii. 9. ↩
  28. Jer. x. 2. ↩
  29. Luke xi. 40. ↩
  30. Matt. v. 25.; Luke xii. 58. ↩
  31. Matt. v. 16. ↩
  32. Gen. i. 28, ix. 1. ↩
  33. Gen. i. 29; ix. 2, 3. ↩
  34. Ex. xxi. 24. ↩
  35. Ex. xxii. 1. ↩
  36. Deut. vi. 5. ↩
  37. Deut. xxvii. 15. ↩
  38. Mal. iii. 15. ↩
  39. Jer. xii. 1. ↩
  40. Rom. iii. 8. ↩
  41. Mal. ii. 17. ↩
Book III. — Exhortation to the Greeks; The Instructor; Stromata · Clement of Alexandria · Cloud of Witnesses